Antonio Tebaldeo carmina 51

Reference basis text: S. Pasquazi, 1966

Editing of the digital edition: M. Sartor; I. Tomei, 2022


In festo Divi Martini

 

Seu te Thebani retinent Amphionis arces,

      Seu te Nisaeum, Bacche, cacumen habet,

Huc adsis non qualis eras quo tempore victor

      Duxisti ad patrias Inda trophaea domos.

5

Nunc lynces disiunge tuas currusque relinque:

      Parcatur fessis lyncibus atque rotae.

Intonsus pulcherque veni, nunc accipe thirsum,

      Sustentet tremulos qui tibi, Bacche, pedes.

Huc propera crines hedera redimitus et una

10

      Nunc bene flaventes ordine pone comas.

Aurito tecum properet Silenus asello:

      Baccharum veniat huc furibunda cohors.

Ipse ego Phoebeo redimitus amore capillos

      Egregias laudes et tua festa cano.

15

Ad tua sacra veni: nunc nunc tua festa parantur;

      En hilari optatus fronte november adest.

Tempus adest renovare dapes, renovare choreas,

      Aridaque in mensis addere ligna focis.

Lux genialis adest, solito de more colenda:

20

      Festa domus, festus nos vocat iste dies.

Eia agite, o celeres mensas aptate, ministri:

      Ferte cito plena pocula ferte manu.

Ponite Campani quae vina tulere racemi,

      Et Methimnaei dulcia musta soli.

25

Fumantes cyathos calidasque afferte placentas:

      Huc assum pingui corpore ferte suem.

Prisca licet caprum mactarint tempora Baccho,

      Mutarunt veterem postera secla modum.

Hinc abeant curae: curas fugit ipse Lyaeus;

30

      Pellenda est dulci cura dolorque mero.

Ebria verba sonent, risus revocate iocosos;

      Tibia, plectra, tubae, tympana rauca strepant.

Dicitur hic vatum numen vitisque repertor,

      Hic magni soboles dicitur esse Iovis.

35

Huic renovandus honos renovandaque gloria Bacco est,

      Reddenda est tanto gratia digna deo.

Ast tu, Diva, precor, nitido quae previa soli

      Venturum Eoo ducis ab axe diem,

Supprime lora manu celeresque revolve iugales,

40

      Gaudia ne turbet crastinus ista dies.

Tithonique viri blando complexa lacerto

      Segnior est molli membra levare toro.

Dum loquor, ecce dies tremulis emergit ab undis,

      Candidus et toto spargitur orbe iubar.

45

I, fuge, Bacche, gradu ne te titubante trementem

      Rideat astriferi regia clara poli.