Andrea Ammonio carmina, 2

2. egloga

Ammon

Tune ades, o dulcis Lyca? Iucunde sodalis,

Tune ades? Extremis quis te Deus attulit oris

Terrarum? Et tantos iussit penetrare recessus?

Luminibus vix credo meis. Sed tempore nullo

5

Nec meliore loco poteras occurrere nobis.

Hic nam sceptra tenent pulsis nunc gaudia curis,

Ac scelus et grande est hilares non claudere soles,

Alma Venus, pharetrata cohors, et pronuba Iuno,

Et Satyri, et Dryades, montanaque numina saltant.

10

Pulcher Hymen hoc agmen agit. Comitatur Iacchus,

Et sequitur pleno colludens Copia cornu.

Pan quoque multiplici, modulatur, arundine, carmen

Personat aurata Triton sed litora concha.

Naiades e liquidis excitae fontibus, udo

15

Clune micant, crispantque latus, Tethynque secuta

Glaucarum petulans Nympharum turba movetur.

Lycas

Non ita defessis, longis ardoribus, Ammon,

Grata quies, patulae si contigit arboris umbra,

Et prope gemmanti rivus si murmuret unda,

20

Quam tua nunc facies, tua vox, amplexus, et ora

Grata mihi, tu causa viae non ultima nostra es.

Postquam Romuleos liquisti, perfide, colles

Candida lux nostras fulsit rarissima caulas.

Crescebant, soli et tristi, noctesque diesque.

25

Saepe mihi de te questa est deserta Camilla,

Saepe meas clamor miserae pervenit ad aures,

Cum te per saltus ingratum rauca vocaret.

Saepe ego te stultum dixi, qui certa reliquens,

Natalemque casam, pecudes et pascua laeta,

30

Spes quoque tam pronas, incerta ignota petisses;

Ecce autem obduci densa ferrugine caelum

Incipit et pigris instare caloribus auster.

Continuo miseranda lues invadit ovile,

Labitur infelix mihi grex, cui vellera tergo

35

Fulgebant. Vidi duris in cautibus illum

Exalantem animam, atque extinctis matribus haedos

Vbera ducentes. Hic terque quaterque vocavi,

Te fortunatum procul his qui cladibus esses.

Quid quod Tyrrheno tardatus litore Tybris,

40

Per campos et prata furens, summisque minatus

Collibus? Has clades, si pectus corque fuisset,

Veridicus vates monuit nos ante cavere.

Insatiabilium irrepsit mox turba luporum

Quos nec pastores infestis pellere telis,

45

Nec rabidos acres poterant arcere molossi

Quin rapere e nostris auderent ruribus haedos,

Nec deerant saevi scelerantes cuncta latrones.

Hac ego iam tandem superatus mole malorum,

Fortunae adversae cessi, paucasque Menalcae,

50

Quas mihi tot casus reliquas fecere capellas,

Donavi, atque hominum varios perdiscere mores,

Oppidaque, et positus statui spectare locorum,

Vt demum, unanimis, vitae quod restat, amice,

Exigerem tecum, quacunque in parte lateres.

55

En te post magnos terrae pelagique labores

Convenio, quodcumque tuli iam dulce videtur.

Ammon

Ista mihi pridem cecinit praesaga mali mens

Et tibi, si memores, praedixi plurima, Lyca,

Cum tu forte pedum dextra, laevaque teneres

60

Subnixus mentum, veteris sub tegmine quercus,

Cumque meam quererer diverso flumine cymbam

Iactari, aut pigram stagnis haerere, nihilque

Iratis mihi sideribus succedere posse.

Multos praeterea, contra, sine pectore, et omnis

65

Ignaros pecoris, Bacchi Venerisque ministros,

Et vaccis haedisque simul florere videbam,

Inque dies ovibus tenerisque augerier agnis,

Fortunaeque vices nunquam sentire malignas.

Lycas

Istas saepe tuas memini me audire querelas:

70

Sed quis sepositos tibi suasit adire Britannos?

Ede, rogo, et fidum cur me celaris amicum.

Ammon

Haec olim propter mecum stomachabar ad aram

Pacis, ubi niveo candentia flore nitebant

Lilia, cum subito, mirum, vox perculit aures:

75

Ammon, ad extremos, ne cessa, tende Britannos.

Illic te deus aspiciet, caenoque levabit.

Horridus obstipui; tum mecum multa revolvens,

Constitui nulli divinam prodere vocem,

Quod nocuit multis, et ne si multa ferenda

80

Ante forent aut quam fines tetigisse Britannos,

Numinis aut tanti possem meruisse favorem,

De me iure comes quid cur quereretur haberet,

Solus iter capio; supero montesque nivesque

Et mare traicio quod cingit ditia regna.

85

Plana, ingens, fecunda mihi sese Albion offert.

Ingredior dextris avibus, tum lumine lustro

Oceanus quanta circum fluat undique fossa,

Quam varios aestus moveat quantisque natetur

Piscibus et quot velivolis sulcetur ab alnis.

90

Pergenti porro occurrunt mihi pinguia rura,

Ascensu faciles colles, et amoena vireta,

Quales depictas in templis cernimus oras.

Illic quae armenta aspicio! Quam mitia! Quamque

Grandia! Et extentas crurum tenus ubera vaccas!

95

Occurrunt et oves imitantes tenuia Serum

Vellere fila suo vel quod Pagaseius heros

Rettulit in patriam rapta cum Phaside quondam.

Miror ut omne pecus, nullo custode, vagetur,

Lascivique procul vituli sine matribus errent,

100

Lunatisque agitent nascentia frontibus arma.

Miror ut in pratis, nulloque docente magistro,

Sponte sua, bellator equus tam mollia crura

Ponat ut ad numerum credas incedere ductum.

Non herbam hic nocuam, furesve luposve timeri

105

Audio: sed solum hoc magnum discrimen haberi,

Ne, si non pecudes a grato pellere pastu

Curent, dissiliant nimis pinguedine ruptae.

Plurima praetereo, inclusis leporaria dammis

Plena, et fulmineo saltus non dente carentes,

110

In quibus ipse die medio saltare Napaeas

Silvanumque patrem vidi, Satyrosque bicornes.

Horrentes variis hinc cerno frugibus agros,

Et loca, quae quondam fulvo fluxere metallo,

Nunc non argenti argentoque simillima plumbi

115

Pondera producunt, liventisque adice massas.

Oppida cum subeo, quae bellis apta iuventus

Offertur latos humeros et martia colla

Specto: giganteo visa est de semine proles.

Nec forma cedunt matres; formosus uterque

120

Sexus, hic uxori bene iunctus, et illa marito.

Templa deum viso: divos ea sola decere

Censeo: perstringunt oculos radiantia gemmis

Signa, trabes aurum tecto iaculantur ab alto.

Privatas contemplor opes: sic fervere cuncta

125

Divitiis cerno ut nec nostra mapalia facto

Argento careant. Haec, Lyca, est illa beata

Insula, ubi fessos fertur recreare iugales

Cynthius, hesperias postquam descendit ad undas,

Coniuncto movet orbe rotas ubi lucida Phoebe.

130

Hic semper blandi vernat clementia caeli,

Hic longus iuveni vigor est, hic tarda senectus,

Et mors vix dubiis maturisque advenit annis.

Lycas

O fortunatos, Ammon, quibus astra dedere

Ad tam felices olim divertere campos!

Ammon

135

At mihi promissus cuncta haec miracula vincit

Ille deus, sacer aspectu facieque verendus,

Qui regit innata fortes gravitate Britannos.

Verum alios tantum reges supereminet omnes,

Coniferae quantum superant arbusta cupressi.

140

Hic regnis, et prole potens opibusque beatus

Ducit amicitiis sibi nexum et sanguine mundum.

Huic par Nestoreo distillat nectar ab ore.

Quare fide Attilios aequat, probitate Catones,

Religione Numam, Decios pietate, suamque

145

Tam sibi devinxit patriam quam Codrus Athenas.

Cunctorum hic pater est, ulnas venientibus offert,

Exceptosque fovet, nec qua tellure creati

Sed meritum quaerit: citius numerabis aristas

Aegypti, et verno niteant quot tempore flores,

150

Quam quot hic ignotos humilique in sorte iacentes

Erexit, fecitque homines, ornavit et auxit.

Aspice quam nulli liceat sine sanguine et aestu

Ad summum eniti solium stabilique sedere.

Hic idem caelo genitus, cui semper adhaeret

155

Mavors, et totum quem Pallas gorgone velat,

Exilium teneris et multa pericula ab annis

Pertulit: inde ferum calcavit Marte tyrannum.

Mox cum iam sedem regnumque teneret avitum,

Mentitos vicit partus, ludumque prehendit

160

Fortunae mortique dedit bellumque peregit

Infami laqueo, nec agrestis Hibernia cessat,

Sed subitis turmis, et nudo Marte lacessit,

Verum ovium in morem caesae cecidere catervae.

Incolit hic regni partem gens aspera bello

165

A cornu cognomen habens. Haec omnis in arma

Consurgit, regemque petit, quem tendere contra

Vt tunc aspexit, subito disiecta fugatur,

Non secus ac volucres aquila veniente minores.

Lycas

Haud facile emergunt, quae duratura creantur

170

Et pulchro cuicumque operi natura laborem

Apposuit: quid enim non pastor Romulus olim

Ante tulit, flavam ad Thusci quam Tybridis undam

Moenia fundaret mundo impositura catenas?

Ammon

Parta Deo hic nostro pax est, clavoque trabali

175

Instabilis fixus fortunae lubricus orbis.

Inde animum adiecit mores formare suorum,

Tutari leges primas, punire nocentes,

Protegere ac ornare bonos, componere lites,

Seque per innumeros longum renovare nepotes,

180

Et nata iam factus avus, quam Scotus amore

Coniunctam parili reginam amplectitur heros,

Hinc quoque connubio natum coniunxit Hibero,

Indole, proh, quanta iuvenem, qui nomine patrem

Nec minus ore refert, referet mox fortia facta.

185

Divina est iuvenis species, prudentia cana,

Nil mortale sonat, Deus est occultus in illo.

Restabant Mariae minimae sponsalia natu,

Lactea quae nimium, tedae nondum apta iugali,

Associata pari thalamo est, teneroque tenella

190

Vxor iuncta viro, quo non generosior alter,

Pluraque nec cuius dextrae se sceptra reservent,

Vtraque servitium cui primum Hispania debet,

Et torto celebris tellus Balearica plumbo

Sardoique maris litus Campanaque regna,

195

Aetnaeaeque domus Cereris fecunda Triquetris

Et Veneri praelata Papho Flandrentia rura,

Australisque assueta iugo Germania avito,

Hunnorumque truces populi, quos Paeanas olim

Dixerunt, nostro et demum pars maxima mundi.

Lycas

200

Felix coniugium, similes utrique parentes,

Vt narras, et par aetas, par forma, potenti

Iuncta potens. Quid enim gigni nisi numen ab istis

Vnquam seminibus poterit? Sed dic, age, nomen

Istius, qui tot populis dominabitur unus.

Ammon

205

Carolus, ex illo deductum fulmine nomen,

Gallorum quod fregit opes regemque coegit

Promere captivas voces, Burgundia vincit.

Sed patrem, heu mors, heu, mors immatura, Philippum

Eripuit primo succisum flore iuventae.

Lycas

210

Imminet egregiis cunctis haec illa rapina.

Ammon

Noster at ille Deus genere praestabit utrumque,

Et soceri et patris munus, damnumque levabit

Sentiat ut nulla sibi raptum ex parte parentem.

Hunc quoque tutatur vigilanti pectore et armis,

215

Vndique Caesar avus, Romani maximus orbis

Rector; virtuti cuius si iusta faveret

Fortuna, haud alii nomen praeclarius esset,

Quippe Antonini probitas, sapientia Marci,

Traiani robur bellorumque usus in illo est,

220

Et fuit Augustus dextra non largior ullus.

Quod si Roma frui tam sancto Caesare posset,

Septenos iterum colles florere videres.

Lycas

Dum nimium optato fruimur sermone, relictum

Phoebeo splendore tenent iam sidera caelum.

Ammon

225

Hospitium, video, fessus petis. Eia, age, nostrum,

Namque licet, numen submisso poplite adora.

Agna deinde cadet pro salvo victima amico,

Proque hymenaeo, mox genio indulgebimus ambo.

Salve prudentum, Rex prudentissime, regum,

230

Qui vincis probitate bonos, opibusque potentes,

In quo praesidium virtus sibi cauta locavit.

Lycas

Sic validus Pylii videas tria saecula regis

Longaque sic superes Cumaeae tempora vatis.

Sic Dii praeveniant faciles tua vota, tuaeque

235

Perfida sic stringant Turcarum colla catenae.

Sicque recepta sacro Solymorum terra Sepulchro

Atque salutiferi plaudant tibi signa cruoris,

Aspice nos, servosque tuos nos esse memento.