Baldassarre Castiglione carmina, 15

15. ex Corycianis

Laudabunt alii Divum spirantia signa,

Molliter et Pario ductos de marmore vultus,

Corycii aut clarum tollent super aethera nomen,

Insignem et virtute animum, magno ore canentes

5

Vt veras Superum effigies sacraverit aris,

Vtque sui cordis penetralia fecerit aras

Sincerae Pietati, almae et Fidei, ipse sacerdos

Integer, innocuus, culpa semotus ab omni.

Ast ego (nam vires nostris Musa abnuit ausis,

10

Ne possim egregias laudes aequare canendo)

Tantum Corycio meritas testantia grates

Vota feram Nato, et Matri, Matrisque Parenti.

Vos igitur mecum, o pueri, innuptaeque puellae,

Romanaeque nurus, cumulate altaria donis

15

Suppliciter; flexoque genu numenque rogate

Dextrum Corycio, et flammis date tura faventes.

Virginis Anna parens, et Virgo Mater, et ipse

Virgineo Matre intacta Puer edite partu,

Corycium servate senem, si recta voluntas,

20

Et pietas vobis grata est, probitasque, pudorque:

Quod si olim coluit qui hortos et rura, solebat

Primus vere rosam, atque autumno carpere poma,

Quaenam digna satis dabitis vos praemia vestro

Cultori? laetam annuite viridemque senectam.

25

Corycio aspiret pleno bona Copia cornu;

Compleat alma Ceres campos, atque horrea messe,

Et Bromius dulci redolentes nectare cellas.

Ipse autem caris semper stipatus amicis,

Inter odoratum citrii nemus, inter et hortos,

30

Suspiciens sacras Capitoli in colle ruinas

In medio vatum felices exigat annos.