Baldassarre Castiglione carmina, 13

13. insignium domus Castilioniae descriptio

Est Leo magnanimus, clemens, princepsque ferarum:

Vindicat et rubrum sibi Martis cura colorem:

Indicat et nobis securam Arx alta quietem:

Turris et antiquae fert signum nobilitatis.

5

Castiliona Domus nobis haec omnia praestat.