Baldassarre Castiglione carmina, 2

2. Cleopatra

Marmore quisquis in hoc saevis admorsa colubris

Brachia, et aeterna torpentia lumina nocte

Aspicis, invitam ne crede occumbere leto.

Victores vetuere diu me abrumpere vitam,

5

Regina ut veherer celebri captiva triumpho

Scilicet, et nuribus parerem serva Latinis;

Illa ego progenies tot ducta ab origine regum,

Quam Pharii coluit gens fortunata Canopi,

Deliciis fovitque suis Aegyptia tellus,

10

Atque Oriens omnis divum dignatus honore est.

Sed virtus, pulchraeque necis generosa cupido

Vicit vitae ignominiam, insidiasque tyranni.

Libertas nam parta nece est, nec vincula sensi,

Vmbraque Tartareas descendi libera ad undas.

15

Quod licuisse mihi indignatus perfidus hostis,

Saevitiae insanis stimulis exarsit et ira.

Namque triumphali invectus Capitolia curru

Insignes inter titulos, gentesque subactas,

Exstinctae infelix simulacrum duxit, et amens

20

Spectaclo explevit crudelia lumina inani.

Neu longaeva vetustas facti famam aboleret,

Aut seris mea sors ignota nepotibus esset,

Effigiem excudi spiranti e marmore iussit,

Testari et casus fatum miserabile nostri.

25

Quam deinde, ingenium artificis miratus Iulus

Egregium, celebri visendam sede locavit

Signa inter veterum heroum, saxoque perennes

Supposuit lacrimas, aegrae solatia mentis;

Optatae non ut deflerem gaudia mortis,

30

(Nam mihi nec lacrimas letali vipera morsu

Excussit, nec mors ullum intulit ipsa timorem)

Sed caro ut cineri et dilecti coniugis umbrae

Aeternas lacrimas, aeterni pignus amoris

Moesta darem, inferiasque inopes et tristia dona.

35

Has etiam tamen infensi rapuere Quirites.

At tu, magne Leo, divum genus, aurea sub quo

Saecula et antiquae redierunt laudis honores,

Si te praesidium miseris mortalibus ipse

Omnipotens Pater aetherio demisit Olympo;

40

Et tua si immensae virtuti est aequa potestas,

Munificaque manu dispensas dona deorum,

Annue supplicibus votis; nec vana precari

Me sine. Parva peto; lacrimas, Pater optime, redde:

Redde, oro, fletum; fletus mihi muneris instar,

45

Improba quando aliud nil iam Fortuna reliquit.

At Niobe ausa deos scelerata incessere lingua,

Induerit licet in durum praecordia marmor,

Flet tamen, assiduusque liquor de marmore manat.

Vita mihi dispar, vixi sine crimine, si non

50

(Induerim licet in durum praecordia marmor)

Crimen amare vocas: fletus solamen amantum est.

Adde, quod afflictis nostrae iucunda voluptas

Sunt lacrimae, dulcesque invitant murmure somnos.

Et cum exusta siti Icarius canis arva perurit,

55

Huc potum veniunt volucres, circumque, supraque

Frondibus insultant; tenero tum gramine laeta

Terra viret, rutilantque suis poma aurea ramis;

Hic ubi odoratum surgens densa nemus umbra

Hesperidum dites truncos non invidet hortis.