Baldassarre Castiglione carmina, 1

1. Alcon

Ereptum fatis primo sub flore iuventae

Alconem nemorum decus et solatia amantum,

Quem toties Fauni et Dryades sensere canentem,

Quem toties Pan est, toties miratus Apollo;

5

Flebant pastores; ante omnes carus Iolas

Tristia perfundens lacrimis manantibus ora,

Crudeles superos, crudeliaque astra vocabat;

Vt gemit amissos foetus philomela sub umbris,

Aut qualis socia viduatus compare turtur,

10

Quam procul incautam quercu speculatus ab alta

Immitis calamo pastor deiecit acuto;

Non viridi sedit ramo, non gramine laeto,

Non vitrei dulcem libavit fluminis undam:

Sed gemitu amissos tantum testatus amores,

15

Languidulus moestis complet nemora alta querelis.

Nulla dies miserum lacrimis sine vidit Iolam,

Nec cum Sol oritur, nec cum se condit in undas.

Non illi pecudes, non pingues pascere tauros

Cura erat, aut pastos ad flumina ducere potum,

20

Haedorumve gregem, aut vitulos includere septis.

Tantum inter silvas aut solo in litore secum

Perditus, et serae oblitus decedere nocti,

Rupibus haec frustra et surdis iactabat arenis:

Alcon deliciae Musarum et Apollinis; Alcon

25

Pars animae; cordis pars Alcon maxima nostri,

Et dolor, his lacrimas oculis habiture perennes,

Quis deus, aut quis te casus, miser, abstulit? ergo

Optima quaeque rapit duri inclementia fati?

Ergo bonis tantum est aliquod male numen amicum?

30

Non metit ante diem lactentes messor aristas,

Immatura rudis non carpit poma colonus:

At fera te ante diem mors nigro immersit Averno,

Iniecitque manus rapidas crescentibus annis.

Heu miserande puer! tecum solatia ruris,

35

Tecum Amor, et Charites periere, et gaudia nostra.

Arboribus cecidere comae, spoliataque honore est

Silva suo; solitasque negat pastoribus umbras:

Prata suum amisere decus, morientibus herbis

Arida: sunt sicci fontes et flumina sicca.

40

Infaecunda carent promissis frugibus arva:

Et mala crescentes rubigo exedit aristas.

Squallor tristis habet pecudes, pecudumque magistros:

Impastus stabulis saevit lupus; ubere raptos

Dilaniatque ferus miseris cum matribus agnos;

45

Perque canes praedam impavidus pastoribus aufert.

Nil nisi triste sonant et silvae, et pascua, et amnes,

Et liquidi fontes: tua tristia funera flerunt

Et liquidi fontes, et silvae, et pascua, et amnes.

Heu miserande puer! tangunt tua funera divos.

50

Per nemora agricolae flentes videre Napaeas,

Panaque, Silvanumque, et capripedes Satyriscos.

Sed neque iam lacrimis, aut questu fata moventur

Impia, nec nostras audit mors surda querelas.

Vomeribus succisa suis moriuntur in arvis

55

Gramina: deinde iterum viridi de cespite surgunt:

Rupta semel non deinde annectunt stamina Parcae.

Aspice, decedens iam Sol declivis Olympo

Occidit, et moriens accendit sidera caelo;

Sed tamen occiduo cum laverit aequore currus,

60

Idem iterum terras orienti luce reviset:

Ast ubi nigra semel durae nos flumina mortis

Lavere, et clausa est immitis ianua regni,

Nulla umquam ad superos ducit via: lumina somnus

Vrget perpetuus, tenebrisque involvit amaris.

65

Tunc lacrimae incassum, tunc irrita vota, precesque

Funduntur: fert vota Notus, lacrimasque, precesque.

Heu miserande puer, fatis surrepte malignis!

Non ego te posthac, pastorum adstante corona,

Victorem aspiciam volucri certare sagitta;

70

Aut iaculo, aut dura socios superare palaestra:

Non tecum posthac molli resupinus in umbra

Effugiam longos aestivo tempore soles:

Non tua vicinos mulcebit fistula montes,

Docta nec umbrosae resonabunt carmina valles:

75

Non tua corticibus toties inscripta Lycoris,

Atque ignis Galatea meus nos iam simul ambos

Audierint ambae nostros cantare furores;

Nos etenim a teneris simul usque huc viximus annis;

Frigora, pertulimusque aestus, noctesque diesque;

80

Communique simul sunt parta armenta labore.

Rura mea haec tecum communia: viximus una;

Te moriente igitur cur nam mihi vita relicta est?

Heu male me ira deum patriis abduxit ab oris,

Ne manibus premerem morientia lumina amicis,

85

Aut abeuntis adhuc supremum animae halitum in auras

Exciperem ore meo, gelidis atque oscula labris.

Invideo, Leucippe, tibi; suprema dolenti

Deficiens mandata bonus tibi praebuit Alcon;

Spectavitque tuos morienti lumine vultus.

90

Frigida tu moesto imposuisti membra pheretro:

Sparsisti et lacrimis bustum, ingratumque sepulcrum.

Inde ubi defletum satis est et iusta peracta,

Alconem ad manes felix comes usque secutus,

Amisso vitam socio non passus inertem es.

95

Et nunc Elysia laetus spatiaris in umbra,

Alcone et frueris dulci, aeternumque frueris.

Atque aliquis forsan pastor pius ossa sepulcro

Vno eodemque simul florentis margine ripae,

Amborum sacro manes veneratus honore,

100

Composuit, lacrimasque ambobus fudit easdem.

Ast ego nec tristes lacrimas in funere fudi,

Debita nec misero persolvi iusta sodali.

Quin etiam sortis durae, ignarusque malorum,

Vana mihi incassum fingebam somnia demens:

105

Haec ego rura colam celeberrima, tum meus Alcon

Huc veniet, linquens colles, et inhospita saxa,

Infectasque undas, et pabula dira veneno;

Molliaque inviset prata haec, fluviosque salubres.

Occurram longe, et venientem primus amicum

110

Agnoscam, primus caris complexibus ora

Impediam: excutient hilares nova gaudia fletus:

Sic tandem optato laeti sermone fruemur;

Aerumnasque graves, olim et transacta vicissim

Damna referre simul, rursusque audire iuvabit.

115

Tum veteres sensim fando repetemus amores,

Deliciasque inter pastorum, et dulcia ruris

Otia, securae peragemus tempora vitae.

Haec amat arva Ceres, iuga Bacchus, pascua Apollo,

Ipsa Pales herbas pecori, lac sufficit agnis:

120

Montibus his passim tenerae assuevere Napaeae

Saepe feras agitare, et saepe agitare choreas.

Hic redolens sacros primaevae gentis honores,

Perluit antiquas Tiberis decora alta ruinas.

Hic umbrae nemorum, hic fontes, hic frigida Tempe:

125

Formosum hic pastor Corydon cantavit Alexin.

Ergo ades, o dilecte puer: te pascua et amnes

Exspectant; tibi iam contexunt florea serta,

Adventuque tuo testantur gaudia Nymphae;

Summittitque novos tellus tibi Daedala flores.

130

Haec ego fingebam miser, ah spe ductus inani,

Nescius omne nefas morti fatisque licere.

At postquam frustrata leves abiere per auras

Vota mea, et vivos Alconis cernere vultus

Non licuit, vivasque audire, et reddere voces;

135

Huc saltem, o saltem umbra levi per inania lapsu

Advolet, et nostros tandem miserata dolores,

Accipiat lacrimas, imo et suspiria corde

Eruta, quasque cava haec responsant antra querelas.

Ipse meis manibus ripa hac Anienis inanem

140

Constituam tumulum, nostri solatia luctus,

Atque addam pia tura focis, manesque ciebo.

Vos mecum, o pueri, bene olentes spargite flores,

Narcissum, atque rosas, et suave rubentem hyacinthum,

Atque umbras hedera, lauroque inducite opacas:

145

Nec desint casiae, permixtaque cinnama amomo,

Excitet ut dulces aspirans ventus odores.

Nos Alcon dilexit multum, et dignus amari

Ipse fuit nobis, et tali dignus honore.

Interea violas intertexent amaranthis,

150

Et tumulo spargent flores et serta Napaeae;

Et tumulo moestae inscribent miserabile carmen:

ALCONEM POSTQVAM RAPVERVNT IMPIA FATA,

COLLACRIMANT DVRI MONTES, ET CONSITVS ATRA EST

NOCTE DIES: SVNT CANDIDA NIGRA, ET DVLCIA AMARA.