Antonio Tebaldeo carmina 29

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor; I. Tomei, 2022


Ad Titum Strozam

 

Atria quis potuit rapidis tibi regia flammis

      Vrere? Tale nefas quae manus ausa fuit?

Quis potuit sicco spectare incendia vultu?

      Quis potuit gemitus continuisse pios?

5

Dum fugit huc illuc trepidarum turba dearum,

      Illa petit silvas, haec Phaetontis aquas;

Haec ustos vultus, ustos habet illa capillos,

      Illa manus, humeros haec habet, illa pedes.

Ipse pater vatum magnos eiectus in ignes

10

      Liquit in ardenti plectra lyramque foco.

O quotiens tristes oculos atque ora reflexit

      Et dixit: Nostri tecta valete Titi;

Tecta valete mihi semper dilecta, valete

      Atria Pieriis concelebrata sonis.

15

Fertur et hostiles fugiens per prata catervas

      Hos maestos alta voce dedisse sonos.

Pegasides properate Deae, properate: revertar

      Et atnti iustus criminis ultor ero.

Desine iacturam tectorum flere tuorum:

20

      Quas meruit poenas barbara turba dabit.

Extinxit Niobes natos, Pythona peremit:

      Sacrilegos flammis perdet et ille viros.

Letifero tingit victricia tela veneno,

      Sentiet Illyricum spicula dira genus.

25

Interea citharae sopitas excute chordas,

      Maestitiam dulci carmine pelle tuam.

Pelignus Scythicas vates expulsus ad oras

      Tristia Phoebea damna levavit ope.