Antonio Tebaldeo carmina 26

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor; I. Tomei, 2022


Beatrix D. Nicolao De Corrigia

 

Ecce ferunt veros nocturna insomnia visus:

      Accepit firmam cornea porta Fidem.

Te captum quotiens adversis vidimus armis

      Irriguus premeret cum mea membra sopor?

5

Ah quotiens scripsi ne sic temerarius ires

      Inter sanguinei bella cruenta dei!

Dicebas, memini, timidas nimis esse puellas:

      Hei mihi, quam verus nunc timor ille fuit!

Signa animus non falsa dabat, praesagia cordis

10

      Vera fuere mei, vera monebat Amor.

Quanto erat o melius tractare Cupidinis arma!

      Capta tibi nullo sanguine praeda foret.

Hinc sine militibus victoria parta fuisset,

      Hic pedes et nudo corpore victor eras.

15

Ipse Cupidineas fugisti, perfide, pugnas,

      Vt peteres celeri martia castra pede.

Nec mora, crudeli caperis circumdatus hoste:

      Nunc de te merito, perfide, ridet Amor.

Saepe tibi volui fidei parare tabellas,

20

      Martia sunt mentem bella morata meam.

Sic maria et terras Venetae cinxere cohortes

      Vt male securum littera carpat iter.

Adde quod ignoro quales sis missus ad oras,

      Sis quibus in terris, qua regione poli.

25

Sis ubicumque, tamen mens est mihi scribere: cum te

      Perdiderim, cur non perdere verba queam?

Scribam ad thurilegas populos, ad flumina Nili,

      Ibit ad hibernos nostra querela Getas.

Me Maurus, me mollis Arabs viridisque Britannus

30

      Audiet, et si qua est terra remota magis.

Si te non poterunt nostrae reperire tabellae,

      Invenient nostri te, Nicolae, pedes.

Vtque Ceres totum peragravit cursibus orbem

      Invento donec pignore certa fuit,

35

Sic stimulis agitata ferar, nec nocte quiescam,

      Dum detur vultus cernere posse tuos.

Ibi ego per flammas, per saxa, per arma, per hostes,

      Trans mare, trans terras, ulteriora petam.

Frigus erit, patiar gelidos Aquilonis hiatus,

40

      Perpetiar pluvias, perpetiarque nives.

Aestus erit, magnos Cancri tolerabo vapores,

      Et via nulla meum longa tenebit iter.

Interea, si forte tibi, Nicolae, legentur

      Quae nunc Fortunae verba ferenda damus,

45

Scribe, precor, certamque tuo me carmine redde,

      Assiduus cruciet ne mea corda metus.

Dumque procul patria te sors tenet improba terra,

      Per magnos serva foedera pacta deos.

Quod metuo, Venetis vitam si ducis in undis,

50

      Alterius ne te flamma propinqua trahat.

Centum Helenas habet ille locus, quae robora possint

      Marmoraque illecebris dura movere suis.

Quaeque tuum cupidis collum vincire catenis

      Optabit tenerum iungere quaeque latus.

55

Omnia pertimeo: timuerunt omnia amantes;

      Non ardet, pavido si qua timore caret.

Discedens hinc noster eras, nosterque revertens

      Sis, precor: hoc, videor si tibi digna, peto.

Si brevior solito nunc est mea littera, parce:

60

      Plura vetat magnus scribere verba dolor.