Ludovico Ariosto carmina, 53

53. epithalamium

Ferrarienses

Surgite, iam signum venientis tibia nuptae

Concinuit procul: ecce venit formosa iugato

Qualis olore Venus, cum Memphim, aut alta Cythera,

Aut nemus Idalium, aut Amathuntis templa revisit.

5

Cernitis ut circumque oculos, circumque decorum

Osque genasque, humerosque et circum virginis omnem

Laudatam speciem volitet Charis, utque serenos

Vibratis levibus pennis illi afflet honores?

Cernitis ut circum tenerorum lusus Amorum

10

Obstrepat, ut calathos certent invergere florum

In comptum dominae caput, utque hic lilia fronti

Componens niveae, hic immortales amaranthos

Purpureasque rosas malis, mirentur eandem

Formam diversos florum superare colores?

15

Cernitis ut iuvenes obducta fronte Latini,

Queis est dicta dies reditus, pilenta sequantur?

Cur non audimus tacita quid voce volutent,

Reddere et argutis meditamur commoda dictis,

Sic ad regales thalamos Hymenaea citantes?

20

- Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee. -

Romani

Aspicite Herculeos iuvenes procedere contra,

O socii, iam iam numeris certare paratos.

Sic certe haud temere veniunt; victoria nobis

Difficilis, laetas nam poscunt carmina mentes,

25

Nos tristes: quid enim nisi triste efferre paramus,

Culmine deiecti tanto, pulcherrima, cum te

Externi invideant thalami, Lucretia, nobis?

Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!

Ferrarienses

Aspicite Ausonios meditata requirere vates,

30

Victrici qui saepe caput pressere corona.

Quare non facilis stat nobis palma, sodales,

Qui prima alterno cantu certamina inimus;

Gloria sed maior quae multo parta labore

Provenit. Hoc agite, huc animum convertite, ne qua

35

Sit mora cum docto deceat succedere cantu.

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.

Romani

Omnia vertuntur: quae quondam maxima Roma

Ausonias inter tantum caput extulit urbes

Quantum abies inter graciles annosa genistas,

40

Aut quantum tenues inter vetus Albula rivos

Seu claris hominum studiis, seu moenibus altis,

Nunc deserta vacat, veteri depressa ruina;

Atque ubi templa deum et Capitolia celsa fuere,

Flexipedes surgunt hederae fruticesque maligni,

45

Et turpes praebent latebras serpentibus atris.

Est levis haec iactura tamen: ruat hoc quoque, quicquid

Est reliquum, iuvet et nudis habitare sub antris,

Vivere dum liceat tecum, pulcherrima Virgo

Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!

Ferrarienses

50

Omnia vertuntur: modicis quae moenibus olim

Hinc viridi ripa, hinc limosa obducta palude

Angustas capiebat opes Ferraria pauper,

Angustasque domos, angustaque templa deorum,

Apta tamen tenui populo tenuique senatu;

55

Finitimas inter tantum nunc eminet urbes,

Quantum inter Bacchi colles pater Apenninus,

Eridanusve inter fluvios, quos accipit infra,

Quosque supra e tota Hesperia Neptunus uterque.

Nunc, ubi piscoso pellebant gurgite lintrem,

60

Aut ubi in aprico siccabant retia campo,

Regia templa, domus, fora, compita, Curia, turres

Herculeique decent muri, portaeque, viaeque,

Vixque suo populo ampla, potenti et molibus aequis

Et paribus studiis generi contendere Martis.

65

At nullos tantum iactat Ferraria cultus,

Quam quod te dominam accipiat, pulcherrima Virgo.

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.

Romani

Qualis in Ionio magno, bacchantibus austris,

Nauta, ubi vel Syria vel Thynna merce gravatam

70

Illiditque ratem scopulisque relinquit acutis

Naufragus, et multum per caerula volvitur expes,

Nudus et ignota tandem iactatur arena;

Dum vacuam querulis contristat fletibus oram,

Haud procul informi in limo radiare coruscam

75

Intuitur, quam vertit atrox ad littora, gemmam,

Tempestas, seque illa opibus solatur ademptis;

Ecce autem mirantem ignes rutilumque decorem

Incautumque potens manus occupat obvia, et illum

Dimittit maria implentem et nemus omne querelis:

80

Talis Roma, diu casus ubi flevit iniquos

Optavitque dolens veterum decora alta Quiritum,

Dum Vaticano flexisset lumina colli,

Te vidit clari soboles, Lucretia, Borgae,

Pulchro ore et pulchris aequantem moribus, aut quas

85

Verax fama refert, aut quas sibi fabula finxit;

Atque novo veteres solata est munere curas

O septem colles, Tiberis pater, altaque prisci

Imperii monimenta, graves intendite luctus!

Nuper Atestini fratres, proceresque propinqui,

90

Herculeus iuvenis patria quos misit ab urbe,

Quod pulchri fuerat vobis impune tulere,

Externoque decus vestrum iunxere marito.

Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!

Ferrarienses

Vt qui perpetuis viret hortus consitus umbris,

95

Mobilibusque nitet per quadrua compita rivis,

Laudetur licet Ideae sub sidere Caprae,

Seu cum Libra oritur, seu cum sata Sirius urit,

Est tamen egelidos Tauro referente tepores

Gratior (erumpunt tum lento e vimine frondes,

100

Tum pingunt variis decorantque coloribus herbas

Liliaque, violaeque, rosaeque, brevesque hyacinthi);

Sic quae regali fulsit Ferraria cultu,

Aedibus aut sacris, aut auctae molibus urbis,

Aut mage privatis opibus luxuque decenti,

105

Vel studiis primum ingenuis iuvenumque senumque,

Nunc pulchra est, nunc grata magis, cum, Borgia, tauro

Vecta tuo referes auratis cornibus annum.

Vere novo insuetos summittit terra colores,

Herculeique nitent nativis floribus horti;

110

Arte tibi qua quisque valet blanditur honesta,

Et nos, qui teneris musas veneramur ab annis,

Alternis laetos numeris canimus Hymenaeos.

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.

Romani

Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis,

115

Qui potes e lacrimis miserorum auferre parentum

Ardentique viro trepidam donare puellam,

Et procul a patria longinquas ducere ad oras!

Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!

Ferrarienses

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee,

120

Qui cupido iuveni cupidam sociare puellam

Tendis, qui tacitos questus miseraris amantum,

Qui nympham haud pateris viduo tabescere lecto,

Longinquasque urbes geniali foedere iungis.

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.

Romani

125

O quondam gratae pulchro candore puellae,

Quae Phaethontei colitis vada conscia casus,

Quid Latiae nuptae iucundo occurritis ore?

Nec sensistis titi potioris luminis ortu

Vester hebet, languetque decor spectabilis olim,

130

Arctos ut Eoo veniente Hyperionis axe?

Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!

Ferrarienses

O longum incultae tenuique in honore puellae,

Pinguia quae colitis testantia culta labores

Herculeos, ubi multiplicem Dux inclytus hydram

135

Contudit ignavis foedantem flexibus agros,

Virginis adventu Romanae exporgite frontem.

Nam pulchra ut rerum facies celatur opaca

In nocte et picea sordens caligine nullos

Oblectat torpetque alienae obnoxia culpae,

140

Quae mox cum thalamo Tithonia surgit ab Indo,

Apparet meritasque audit clarissima laudes;

Sic vos ingrata resides latuistis in umbra

Heroe Herculeo post vincula prima tot annos

Caelibe, at Aurora nunc exoriente Latina,

145

Gratae estis, capiturque decor non visilis ante.

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.

At vos, Romulei vates, ne tendite contra;

Iam numeris satis est lusum: iam tecta subimus

Regia, nec pigeat concordi dicere cantu:

150

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.