Ludovico Ariosto carmina, 14

14. ad Albertum Pium

Fama tuae matris crudeli funere raptae

Dudum terrifico nostras, Pie, perculit aures

Murmure; sed me adeo stravit dolor improbus, inquam,

Me, me, Alberte, tuae motus quoscumque sequentem

5

Fortunae, ut subito correptus frigore membra

Torpuerim, ut gelido titubans vox haeserit ore,

Vt stupor insolitus mentem defixerit aegram:

Deprensus veluti sub querno tegmine pastor,

Cuius glandiferos populatur fulmine ramos

10

Iuppiter, ut rutilo reteguntur lumine silvae,

Et procul horrenti quatitur nemus omne fragore,

Labitur ille impos mentis, rigor occupat artus,

Stant immoti oculi, ora immota, immobile pondus.

Quod tum me censes potuisse effingere carmen

15

Ardentique tuo solatia ferre dolori,

Vulnere pene pari misere graviterque iacentem?

Ast ubi iam sese desertis sedibus infert,

Tristia qui celeri obsedit praecordia cursu,

Sanguis et exclusos vocat ad sua munia sensus;

20

Haec tibi, quae forsan tarda intempestaque sordent,

- ne refuge - haud duri canimus solatia casus,

Sed potius tacitos renovantia carmina fletus.

Ipse tuis lacrimis lacrimas miscere, gravique

Vsque etiam cupio tecum certare dolore.

25

An quicquam dignum lacrimis an flebile quicquam

Impia pectoribus poterunt immettere nostris

Posthac Fata, tuae si non iactura Parentis

Flebilis, et lacrimis non est dignissima nostris?

Seu venit in mentem venerandae gratia frontis,

30

Qua me, quaque alios quoscumque benignus amares,

Excipere illa tui merito studiosa solebat;

Seu subit illius gravitas condita lepore

Eloqui, qua sueta tui placare tumultus

Est animi, quondam cum ageret fortuna sinistre

35

Cum rebus male fida tuis, ut limina supplex

Exutus regno tereres aliena paterno

(Et quamvis per te multum tibi consulis ipse,

Nec documenta parum sophiae, quibus impiger omne

Impendis studium, prosint, tamen usque fateris

40

Iuverit auditae quantum te cura parentis);

Sive Pudicitiam tumulo spectamus eodem

Exanimem condi, Probitas ubi clara Fidesque,

Relligio, Pietasque tua cum matre teguntur.

Heu morum exemplar! Columen, tutela bonorum,

45

Pica iacet veteris demissa ab origine Pici,

Laurentis Pici, qui te, Saturne, parentem

Rettulit; antiqui tu sanguinis ultimus author.

Pica atavis generosa, animo generosior alto,

Pica potens opibus, virtute potentior ipsa!

50

Inditium cum saepe sui, tum protulit ingens

Prudentis vis illa animi, decor ille modesti,

Extincto genitore tuo, cum sola relicta est,

Et formosa, et adhuc, vel in ipso flore, puella,

Te puero nondum bimo commune tenente

55

Regnum cum patruo, et populi Carpensis habenas

(Ah! male diversis amborum flexibus aptas), te puero,

Pueroque simul cognomine patris

Fratre Leonello, cuius vix sedula nutrix

Invalidum denis numerabat solibus aevum.

60

Tunc tibi, tuncque tuis adeo Pica optima rebus

Cavit, ut illi etiam deberi gratia possit

Quod validus sceptris et honore fruaris avito.

Tuncque adeo bene consuluit probitate pudori,

Tunc et perpetuos quoscumque exegerit annos,

65

Vt decus id, laudes hae sint, ea gloria parta,

Quae rediviva suas reparant post funera vires.

Hinc optare proci connubia tanta frequentes,

Aut genere aut opibus freti; dein poscere fratres,

Primores populi ambire, atque domestica matrum

70

Consilia et crebros monitus adhibere faventum.

Mille petunt; petit ante alios et fervidus instat

Ille Bianorei procerum ditissimus agri,

Rodulphus Gonzaga, potens maioribus armis

Inclytus Italia et toto celeberrimus orbe.

75

Tunc cupiunt fratres taedas crepitare secundas,

Et sibi Rodulphum geniali foedere iungi.

Ergo illam precibus tangunt, rationibus urgent,

Vtilitate movent sobolis, cui maxima tanti

Accedat tutela viri, seu mollius aevum

80

Claris formari exemplis, seu regna tueri

Consiliove, opibusve, armisve poposcerit usus.

Quid faciat? tenerae iam primum commoda prolis

Anxia pertentant tenerae praecordia matris;

Sic tua nimirum vestrae ratione salutis

85

Cogitur a viduo genitrix discedere lecto.

Cuius, ubi supra muliebrem provida captum

Plenius inspecta a prudenti coniuge mens est,

Sic regni ut thalami consors est sumpta virago.

Tum genitrix tua, cui clare est data copia agendi,

90

Iustitiae vindex incorruptissima sacrae,

Dura malis, clemens miseris, gratissima iustis,

Propositique tenax, atque imperterrita recti,

Perque gradus cunctos virtutis clara refulsit;

Clara refulsit, onus pariter subeunte marito.

95

Clarior at multo vacui cum tristis in aula

Magnanimi immatura viri post fata relicta est:

Namque diem multa Gallorum caede cruentus

Extremum cum laude obiit mavortius heros

Ad vada purpureo spumantia sanguine Tarri,

100

Tempore quo spoliis rex agmina onusta Latinis,

Rex Carolus Magni Caroli generosa propago,

Ad gelidas Sequanae ripas populator agebat.

Matribus et trepidis lux detestata puellis,

Illa nimis lux saeva, nota signanda perenni,

105

Prae cunctis sed, Pica, tibi saevissima luxit.

En vidua, et tutrix iterum moestissima prolis

Bis geminae superas; melioris pignora sexus

Namque duo et totidem diversi parva fovebas.

An pupillarem prius eloquar auxeris ut rem?

110

An cultu assiduo natorum ut corda paternos

Indueris mores? certe rumore secundo

Vtrumque et multo laudari carmine dignum.

Praeteream sed et ista, sed et connubia natae;

Atque his plura sciens, nec possem singula nec fas

115

Dicere, vel rudibus praesertim nota colonis,

Limpidus Ocneis quacunque aut Mincius arvis

Inter arundineas it flexo limite ripas;

Quaque sinus, Benace, tuos imitatus apertos,

Fluctibus et fremitu et spumantibus aestuat undis;

120

Aut Venetas quacumque Padus perlabitur oras,

Multa mole minax, multoque labore docendus,

Pinguibus et cultis et aprico parcere ruri.

An quisquam summa virtutum deneget arce

Insedisse tuam, generose Alberte, parentem?

125

Aut virtus sermo merus est et inutile nomen,

Aut opere et claro penitus dignoscitur actu,

Cum medio rerum immersabilis enetat aestu,

Heu, heu! quae sceleri debentur digna nefando,

Talia virtutum si praemia Pica reportat?

130

Sed quid inepta tuos renovabit Musa dolores?

Sed duce me in lacrimas iterum cur ibis inanes?

Sed quid hians medicae tractabo nescius artis

Vulnus, opis quicquam nil post laturus amicae?

Sed quid ego ereptae crudelia fata parentis

135

In medium proferre loquaci carmine nitar,

Cum neque succurrat ratio solaminis ulla,

Qua tot deinde queam fluctus, quos ipse citarim

Imprudens, animique graves componere motus?

At reticenda nec est ea mors, cui maxima virtus

140

Causa fuit: nec enim vas exitiale cicutae

Vult Aniti latuisse reus, nec Virbius axes

Ancillae, nec Pica feros quibus occidit ausus.

Liberius iam iam res ut sit facta docebo,

Vnde queant magnum venientia ducere secla

145

Exemplum, humano leviter quam fidere quisquam

Ingenio possit: documento nec fuit illa

Absque aliquo moriens, cuius dum vita manebat

Omne olim fuerat studiis imitabile factum.

Illa severa adeo cultrix Italique pudoris

150

Custos, illa adeo vindex labentis honesti

Extitit, ut facto turpi curaret ab omni,

Et levibus licet opprobriis, pulchrasque sodales

Ancillasque domumque omnem servare pudicam,

Nedum se similemque sui, castissima, prolem:

155

Cui dum se digno ferventius haeret et instat

Proposito, in sese muliebris suscitat iram

Flagrantem ingenii, quod amor furiavit iniquus

Et male suada Venus. Quid non vesana libido

Mersa cupidinibus mortalia pectora cogit?