C. Aurelio Cambini opusculum elegiarum, 9

Testo base di riferimento: J.F.C. Richards, 1965

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


9. ad magnificum Laurentium Tornabonium

Improba volvuntur damnandaque saecula duro

      Et chalybe et ferro perniciosa magis.

Spes hominum variae turritis urbibus errant,

      Cura, laborque gravis, sollicitique metus.

5

Perpetuus regum postes colit ille superbos,

      Ad fragiles inhiat qualibet alter opes,

Congesto semper victurus pauper in auro,

      Pinguibus et laetis inrequietus agris.

Tollitur is plausu tumidus populique favore,

10

      Sublevat hunc vulgi mobilis aura sui;

Vel rabiosa foro triplici sua iurgia vendens

      Artifices iras doctaque verba locat.

Bella placent illis, strepitus clangorque tubarum,

      Subque Iove in gelida sternere corpus humo.

15

Non timet aequoreas alius dare vela per undas,

      Trux nimium atque audax indomitumque genus.

Maius opus superest, sumptis secat aera pennis;

      Mentiri Icariae non patiuntur aquae.

Vix sua iam superis caelestia sidera restant;

20

      Sunt quoque vix summo sceptra relicta Iovi.

Difficile insanis nihil est mortalibus usquam,

      Gens humana levis rumpit in omne nefas.

O scelus indignum! Contra sua quisque resurgit

      Commoda; victuros deperiisse iuvat.

25

Nec videt occasum, primos nec respicit ortus,

      Cum premat obtusum saeva Megaera caput.

Iucundam video raros novisse quietem,

      Quos bene felices Iuppiter aequus amat.

Labentis memores alis pernicibus aevi

30

      Tempora mente deum non reditura tenent.

Vera nimis sunt haec; patulas quid clauditis aures?

      Vivite securi, dum pia fata sinunt.

Immanes peragunt subito data pensa sorores

      Et coeptum nulli Parca revolvit opus.

35

Festinat cursu rapidissima vita citato,

      Nescia momento frena tenere brevi.

Obvia sed rapidis mortales pectora fatis

      Sponte ferunt, dirum nec Phlegethonta timent.

Marmorei supra nemo sua culmina tecti

40

      Suspicit, aut quibus est vita tuenda modis.

Efferat hunc terras victoria laeta per omnes,

      Illum astris reddat garrula fama parem.

Caesareaque alius resupinus in urbe vehatur

      Conterat et validis fortia colla Syris.

45

Fortunatus erit paucis tamen inde diebus,

      Fiet adhuc turbae fabula longa suae.

Pinus enim Zephyris agitatur saepius ingens;

      Fulgoribus montes et iuga summa micant.

Impulsu celsae turres graviore recumbunt,

50

      Quassantur nullis arbuta tuta N otis.

Me mea secreto tellus lare conterat imo,

      Naturae modicis sit satis et minimis.

Frigora ne timeam, pluvias, ventosque nivesque,

      Vt solem et fures submoveamque lupos.

55

Tunc mihi paupertas requiem sine labe perennem

      Praebeat et somnos det sine lite graves.

Vertite propositum, rapidae ne occurrite morti;

      Maxima prae oculis mortis imago sedet.

Novi ego qui verbis mea dicta probavit apertis,

60

      Navigat Hadriacas dum semivivus aquas,

Cumque procellosis luctantes fluctibus Euros

      Sensit et in caeco turbine vela daret.

Vtile consilium est coeptum revocare tenorem,

      Aurea si vobis grata futura quies.

65

Nemo diu tute potuit se offerre periclis;

      Haec qui saepe fugit, repperit illa semel.

Non tamen edico fore nocte dieque timendum,

      Verum quod medium est inter utrumque velim.

Iuppiter omnipotens ex alto ridet Olympo,

70

      Si plus quam satis est quem trepidare videt.

Dum fas est, longum praestet modo vivere; magnum est

      Vita decus, summum vivere posse bonum.

Fingite vos caeli terras de parte serena

      Cernere suppositas, flumina, prata, lacus,

75

Europamque simul Libyamque Asiamque potentem,

      Et circumfusum qualibet Oceanum:

Protinus esse nihil referetis clamque palamque.

      Cur ergo in praeceps tenditis exitium?

Tollite nunc mentem; furor est sperare caducis

80

      Floribus hoc ipsum . . . . . . . .

Vivendum recte solo virtutis amore

      Turpibus eiectis corde cupidinibus.

Haec immortales, nos haec facit una beatos,

      Aeternis eadem persimilesque deis.

85

Pallida mors aequo passim pede regia pulsat

      Atria, plebeias ruricolasque domos.

Socraticis debent ornari pectora curis

      Et sana vitam ducere lege decet.

Ad Styga vel tenebras numquam ruit inclyta virtus

90

      Alta petens, humili nescia stare loco.

Magnanimi, revocate animos et vivite fortes,

      Sic vos Lethaeas effugietis aquas,

Et cum fatalis fulgebit Lucifer horae,

      Pervigil ad superos gloria pandet iter.