C. Aurelio Cambini opusculum elegiarum, 6

Reference basis text: J.F.C. Richards, 1965

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


6. ad Caesarem sodalem suum

Haec tua Pierriis oravit epistula verbis,

      Artibus ut doceam te quibus erudias.

Flagranti studium quod mente capessere fas est,

      Accipe; sic paucis consuluisse velim.

5

Aevum iucundis neu vatum contere nugis,

      Otia nec longis obrue in historiis.

Laude et honore carent hac tempestate, soluto

      Qui pede vel versu splendida gesta ligant.

Non nunc Maecenas, non Scipio, Lentulus alter,

10

      Non Cotta, aut Fabius, Sullave largus adest.

Praetereo leges nodosaque iuta Quiritum;

      Nam minus haec pretii plusque laboris habent.

Esurit historicus cum vatibus atque togatis,

      Haec data sunt adeo tempora avaritiae.

15

Neve velis medicas etiam sectarier artes,

      Rara quibus dantur praemia, rarus honor.

Plura quid heu prodest novisse Coronide nato?

      Caesar enim tandem re sine nullus eris.

Rerum igitur potius mens sit cibi noscere causas,

20

      Vnde solo veniat fulgor et unde tremor;

Cur gelidas minuat, cur Thetis adaugeat undas,

      Aut quare iratus Iuppiter ipse tonet;

Fontis in aestivo cur tempore frigeat unda,

      Rursus brumali cur tepet illa die;

25

De caelo quare labatur stella sereno,

      Imbrifer aut subitas cur ferat Arctus aquas;

Cur meliora diu sectis genitalibus exstent

      Bruta, sed eunuchum summa libido iuvet,

Omnibus invideat, et cunctis detrahat, idem

30

      Mollis in obscenis moribus usque natet;

Cur gruibus solis apibusque feracibus unus

      Rex datur, et regem fida caterva colat;

Vnde rapax potius volucris male concinat ore

      Quam cui perpetuo nulla rapina placet.

35

Cognosces illic toto cur vertimus aevo

      Anteriusque manus posteriusque pedes;

Anterius vertant elephasque leoque priores,

      Sic secus in reliquis, Caesar amice, feris;

Vivaces quare permutent cornua cervi,

40

      Et cur non cervam cornua ferre vides;

Cur liquidis aliquae volucres venentur in undis

      Piscis et in solas pabula quaerat aquas;

Quoque modo fulvi si concutis ossa leonis,

      Ardentes flammas haec simul apta dabunt;

45

Vnde avibus pillei nullis varientur ab annis,

      Sitque aliter iuvenum canaque barba senum;

Albescant dentes in equis, duro longior illos

      Post multas hiemes tarda senecta vehit;

Curve minus soleant volucres potare rapaces,

50

      In turba quaedam qua ratione volant;

Vnde pedem citius dextrum praeponis eundo,

      Posterior quare, si tuearis, erit;

Pectore cur servent elephasque leoque papillas,

      Ventre sed in molli cetera turba gerat;

55

Et simul unde canes coeuntes saepe ligentur,

      Nullaque cur pictis virga sit alitibus;

Cum hominum facies vitam moresque futuros

      Praeferat et laevae conscia signa manus;

Vt duo sunt nobis data lumina sorte pedesque,

60

      Cur duo non splenes, nec iecur est geminum;

Vnde Molorchaei si fregeris ossa leonis,

      Experiare precor, nulla medulla latet;

Quare oculis lepores requiescant semper apertis,

      Cur coitum praegnans appetat ipsa magis.

65

Denique percipies muti cur nascimur, et non

      Surdi, cur sermo noster ab arte detur;

Brutaque cur prono gradiantur pectore, curque

      Dumtaxat spectant astra deosque viri;

Nil stabile aut firmum, duce ni sapientia, habebis;

70

      Promptior illius iam monumenta lege.

Nata boni cunctis mortalibus una cupido est,

      In quo meta datur sollicitudinibus.

Hinc gravibus curis solacia magna rependes

      Atque animum poteris nobilitare tuum.

75

Hinc tibi venturae felicia tempora vitae,

      Hinc decus aeternum formaque semper erit.