C. Aurelio Cambini opusculum elegiarum, 3

Testo base di riferimento: J.F.C. Richards, 1965

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


3. ad Cloeliam suam

Frena iuventutis nequeo tolerare nec ignes.

      Quo iuvat, et miserum sors violenta rotat.

Caecus Amor nobis invidit, et aurea mater,

      Diique deaeque omnes, quod modo liber eram.

5

Liber eram positis et totus ad otia curis

      Deditus. O oculis tempora grata meis!

Sorte datum sed me per mille pericula fatum

      Conterit, et casus mille subire parat.

Esse nec hoc latuit grave et irreparabile damnum

10

      Temporis; hoc plenis sensibus usque viget.

Historici dudum mollesque arsere poetae;

      Materiam ambobus blanda puella dedit.

Sic tu mellifluis urges me scribere verbis

      Tutaque sint titulis carmina nostra tuis.

15

Me culpet qui vult; tenero paremus amori.

      Dic, inquam, in superos quis ferat arma deos?

Sidereus solito duro celsior esset Olympus,

      Tempore mutata est Cynthia, Phoebe, prior.

In corvo Phoebus Cythereaque pisce resedit,

20

      Euhius ipse caper Iunoque vacca fuit.

Iuppiter omnipotens arietis vellera sumpsit

      Atlantisque nepos ibide versus erat.

Caelicolis vastus quamvis timor ille fuisset,

      Terrigenae tandem succubuere leves.

25

Sat me reddiderunt aliena pericula cautum,

      Quem serpentipedum certa ruina monet.

Turpe est non omni semper caluisse iuventa.

      Cedere iam fas est, omnia vincit amor.

Hic puer in totas spargit sua spicula terras,

30

      Improbus aequoreis quaque triumphat aquis.

Stellifero victor late dominatur Olympo,

      Mavortem superat, sternit et ille Iovem.

Id sponte aggredimur, sed erat soluisse necesse;

      Vt spirant venti, sic dare vela decet.

35

In me saevit amor, tu, Cloelia diva, tepentem

      Accendis, Sicula fortior ipsa face.

Mollia Castaliis dederam mea pectora Musis;

      Totus in Aonias ipse ferebar aquas.

Tu primum insidias et retia rara parasti

40

      Fortiaque in collo vincula mille meo.

Fregisti ornato iuvenilia pectora vultu,

      Vertisti mentem propositumque meum.

In te nunc unam vasto feror omnis amore,

      Vnica spes animae praesidiumque meae.

45

Prosequar ipse tuas divino carmine laudes,

      Si non defuerit vita benigna, comes.

Me mea vota iuvant, agitat sua quemque voluptas;

      Aequora Neptunus, vina Lyaeus amat.

Sunt Cereri segetes, Mavorti proelia curae,

50

      Ditis opus Phlegethon, Pan deus antra colit.

Et Iovis est ignis, Iunonis lucidus aer;

      Florentem celebrat rustica turba Palem.

Hic leporem sequitur, cursu valet ille citato;

      Isti pax, illis otia sancta placent.

55

Effinxit quoniam varias natura figuras,

      Haec dedit ingenium cuique subesse suum,

Nec merito quisquam doleat, curo protinus aequam

      Se pariter superis praebueritque viris.

At mea Castaliae vexant praecordia Musae

60

      Et calor hic certum nescit habere modum.

Terrenos vitae nondum numeravimus annos;

      Vix cingit roseas barba tenella genas.

Ergo meis restant longissima tempora votis;

      Pieris aeternum Musa parabit opus.

65

Carminibus nostris, nam multum carmina possunt,

      Cloelia, perpetuo tu superestes eris.

Da mihi te facilem resonantia plectra moventi

      Et mihi pacato lumine mitis ades.

Si placido ingenio laudum laxibis habenas,

70

      Vultus enim carmen datque negatque tuus,

Nil optem summo quod non tibi cedat honori;

      Horrendum votis nil ego quaero tuis.

(Si Cambinus amat nunc te, Titania proles,

      Huc ades et nostros suscipe, digne, choros.)

75

Scilicet ante velim tumidas errare per undas,

      Caecaque turbato saxa movere mari,

Cum Nabathaea furens sonitu super arva frementi

      Eurus continuo turbine versat aquas,

Cum Notus adverso prosternens omnia flatu

80

      Caeruleum summis viribus aequor agit,

Vt quondam Aeneas Libycis agitatus in oris

      Ad Simoentis aquas dum superesse dolet,

Cumque inter medias quereretur saepe procellas

      Non Diomedea procubuisse manu.

85

Tantus amor meus est tantoque in amore furentem

      Haec tua me facies imperiosa tenet,

Tum lepor et flavi crines et eburnea membra

      Labraque praestantis ante ferenda rosas.

Haud aliter speciosam Helenen Paris aequus amavit,

90

      Cum Graias patria classe petebat aquas.

Non secus ardebat phoebus Peneida, cuius

      Flammigerum ornarunt laurea serta caput.

Iuppiter Europae simili flagravit amore,

      Dum Tyrium tergo trans mare vexit onus.

95

Tu nunc, qui pulchrae confidis stulta iuventae,

      Falleris; hanc raptim curva senecta subit.

Forma fugam rapidis celerem tua corripit alis;

      Praepetibus ne te crede, puella, bonis.

Intonsos Bacchi vel Apollinis excipe crines;

100

      Florida non ulli firma iuventa manet.

Illius miserere tuo qui carpitur igni,

      Cui nulla est sine te nox neque grata dies.

Terribilis tanto non uritur igne Typhoeus,

      Saevus in Aetnaea fauce nec Enceladus,

105

Quem non Euphrates siccet Rhodanusque nec Hister,

      Quem neque tota tui leniat unda Padi.

Mitte supercilium, pone omnes pectore fastus.

      Quam premat emeritum ruga senile caput!

Praemia non haec tot sunt exspectata laborum;

110

      Quippe meo clarum carmine nomen habes.

Si mea dura nimis, si sunt nimis aspera forsan

      Verba, dolor loquitur, non ego, diva, loquor.

Da veniam oranti, nec enim te orare pigebit,

      Cloelia, quo verbis commoveare meis.

115

Iuppiter ipse suis precibus nam saepe solebat

      Molliter aeternas sollicitare deas.

At mihi commoditas nondum patet ulla loquendi,

      Protinus ut possim cor reserare meum,

Quosque ego sustinui valeam memorare labores

120

      Et quos si iubeas ferre paratus ero.

Hei mihi, sola meae spes o fidissima vitae,

      Certa salus, animae dimidiumque meae,

Sola mihi veteres revocas in carmina vires,

      Cum foret ingenio Musa sepulta meo.

125

Cantibus atque iocis ipso quoque nomine cura es,

      Sanguine ab aethereis te reor esse deis.

Ardeo, ne dubites, tua dulcia carpere victor

      Lilia Caucasea candidiora nive.

Et puto te pridem summum movisse Tonantem,

130

      Sed timet iratae coniugis ille minas.

Est in te facies qualem sibi Cynthia poscat

      Et femur est quale Cyprica Venus habet.

Vincunt labra rosas, cum stellis lumina certant,

      Quamque decent cultae per tua colla comae!

135

Virgineus color est niveisque in dentibus ordo

      Maximus, in membris cetera conveniunt.

Indiciis horum longe meliora putamus,

      Siqua latent, saltem vel pretiosa magis.

Iuppiter ingenium, linguam moderator Apollo,

140

      Concessit fastus docta Minerva suos.

Si dicam mores, quam compte et dulce loquaris,

      Forsitan haec aliquis commemoranda neget.

Vera cano in nostris nec fabula versibus ulla est,

      Fabulaque O utinam carmina nostra forent!

145

Nulla dies unquam nec nox dedit ulla quietem,

      Servitium postquam ferre coegit amor.

Saepe ego causatus cantantem audire magistrum,

      Hoc aliter quamvis nescia turba putet.

Fallitur omnis in hoc idem vehementer et errat,

150

      Vnica tu nostrae maxima causa viae.

Tu mihi praeceptor, tu sancta volumina legum,

      Sola salus, miserae dimidiumque animae.

Mollis Apollineo praebes solamina vati;

      Hunc quoque tu maceras, cum tibi, diva, libet.

155

Frigora proveniunt abs te mihi longa calorque,

      Tristitiaeque aperis laetitiaeque viam.

Quid quod et ad lacrimas momento labimur uno,

      Et modo ridemus si tua iussa probent?

Tristia sed placidos nequeunt dare pectora risus

160

      Fictaque mendaces lingua referre iocos.

Sollicitus festas fugit ille oditque choreas

      Aut movet immemores lentus ab arte pedes.

Cloelia, difficili finguntur gaudia vultu,

      Difficilis tristi cantus ab ore venit.

165

Te duce Castaliis admovi fontibus ora,

      Te duce Pegasidum numina sacra favent.

Ecce ego sum facilis sumque omnibus aptus habenis;

      Hoc rege me aut illoc, ut tibi, diva, placet.

Oro tamen vigiles ne vulgi fabula simus;

170

      Consule tu vati, consule et ante tibi.

Fac sine procedant iactura haec omnia famae,

      Carus et amborum sit bene salvus honor.

Hoc sine vita magis morte est metuenda profecto,

      Sana mortales hoc sine mente carent.

175

Te mea Calliope rationibus urget honestis,

      Vincere te iustis nititur et precibus.

Non spernenda igitur quoniam petit aequa, sileto;

      Hoc etiam leges non vetuere tuae.

Quo ducis vultus, servato iura Quiritum;

180

      Praetorem in causa te quoque finge mea.

Semper et hoc etiam libuit meminisse, dolebis;

      Sis memor id versus praemonuisse meos.

Ocior emissis cadet haec tua forma sagittis,

      Nec poteris vati consuluisse tuo.

185

Debile forma bonum; noli tu credere formae

      Crescendo mirum est, fit tamen illa minor.

Exue mente gelu durum et adamanta metumque,

      Et gelido silicem discute corde tuum.

Carminibus nostris converte benignius aures;

190

      Iucundis vatem respice luminibus.

Donec Iuno gravis, donec turrita Cybelle,

      Marsque ferox, Hebe candida, Pluto niger,

Dum ferus Alcides fuerit, dum imberbis Apollo,

      Facundus Maiae filius atque Iovis,

195

Faunus atrox, Satyrusque levis, caecusque Cupido,

      Exsul Saturnus, Panque per antra celer,

Dum fecunda Ceres, vaga Cynthia, laetus Iacchus,

      Cana Themis, Pallas provida, nuda Venus,

Cloelia, tam nostri longum referentur amores,

200

      Clari cum coetu posteritatis erunt.

Post cinerem nec fallit amor; mea Cloelia, vives,

      Deque rogo tolles invidiosa caput.

Tu semel horrenti ponas e pectore tantam

      Duritiem, et votis annue, diva, meis.

205

Optima tu tantis medicina furoribus una es,

      Et potis es misero tu dare mitis opem.

Tu decus atque omni mihi cura perennis in aevo,

      Terminus in vero nullus amore datur.

Te nostri flectant gemitus lacrimaeque cadentes,

210

      Molliat aut animi longa querela mei.

Quod faciam si nil mihi verba precantia prosunt,

      Si nil singultus blanditiaeque valent?

Improbus Haemonias quaeram iuveniliter herbas,

      Artibus et magicis docta iuvabit anus.

215

Omnia carminibus dudum cessere protervis;

      Testis, si desunt cetera, Colchis erit.

Gramine Phasiaco taurum superavit Iason;

      Nec timuit caecas solus inire domos.

Navigiis Circe frenavit carmine puppes,

220

      Vertit et in varias corpora mille feras;

Et sua carminibus tutatur olivia pastor,

      Carminibus Daphnis vectus ab urbe domum est.

Quod superest magicas fugiam male sanus ad artes,

      Poscenti nec opus sancta negabit anus.

225

Illa veneficio succisque potentibus usa

      Paene deos omnes vincit et una deas.

Ex agris in agros pingues traducit aristas,

      Et lunae celeres vertere posset equos.

Intempestivos Phoebi modo provocat ortus;

230

      Cum volet, haec eadem tardius ire iubet.

Saepe solet summo deducere sidera caelo

      Praecipitesque brevi carmine sistit aquas.

In caput et fontes subito violenta recurrunt

      Flumina, cum ventis imperat illa mari.

235

Non exspectatos sine nubibus afferet imbres,

      Atque altas media pellit ab urbe nives.

Suscitat illa novas luctanti in pectore curas;

      Si libuit, forti pectus amore vacat.

Vidi ego letiferum atque insanabile vulnus -

240

      Mirum! - carminibus diripuisse suis.

Vive diu, mihi dulcis anus, spes maxima nostri,

      Caelestes inter semper habenda deas.

Iam iam carminibus cedet mea Cloelia, iamque

      In casses veniet praeda superba meas.

245

At furor hic absit, non hac eris arte paranda;

      Decidat ex animo protinus iste furor.

Ocius in Scythicas abeant mala carmina terras,

      Ista veneficii carmina vana procul.

Sed tibi me virtus carum probitasque laborque

250

      Reddiderint; iisdem sis quoque cara mihi.

Te sequar et doctae si qua est mihi gratia linguae,

      Haec erit in laudes officiosa tuas.

Supplice voce nefas non est audire rogantem;

      Dulcius esse reor quod venit ante preces.

255

Ipsa potes vatem nimio relevare dolore

      Deque cupidineas tollere corde faces.

Te rogo si in terris pietas viget ulla fidesque,

      Vt te non moveant illa vel illa parum.

Dum parvas retinent furibunda incendia vires,

260

      Illa quidem modicis attenuantur aquis.

Iniicies frustra tam latas aequoris undas,

      Haec ubi damnosa convaluere mora.

Tum medicina suo melius data tempore confert,

      Postea vel tardum proderit helleborum.

265

Incassum raptis clauduntur inania bobus

      Saepta; nihil sera pharmaca pota iuvant.

Principio recte morbi relevantur acerbi,

      Omnia sunt levibus mollia principiis.

Ocius affer opem, sunt iam sine viribus artus,

270

      Venturaeque necis comprimit ora dolor.

Respice me, morior, sensim mea pectora desunt,

      Vt glacies calidos solvitur ante focos.

Cloelia, quid cessas? Letalia vulnera sunt haec;

      Me docti longum vivere posse negant.

275

Ille rogat qui te primis dilexit ab annis,

      Diva, in quem tete sic truculenter agis.

Ille rogat, cuius dubiam regis arte salutem,

      Qui te, qui laudes praedicat usque tuas.