C. Aurelio Cambini opusculum elegiarum, 2

Reference basis text: J.F.C. Richards, 1965

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


2. ad Laurentium Tornabonium

Divus Amor faculaque potens teloque putatur,

      Alatus nudus caecutiensque puer,

Divus qui cuncta expugnat, qui caecus - amantes

      Lucis egent - pulsat corda quod hic ratio est.

5

Blanditiae sunt tela, faces spectantis ocelli;

      Assumpsit pennas ut vagus esset Amor.

Nullum tegmen habet quia nudum est pectus amantis;

      Nomen Amor cepit quo struat insidias.

Quove minus caveas, tenera illi adiungitur aetas;

10

      Nostrorum haec ratio repperit alta patrum.

Huicque metus, curas, fraudes, mala et omnia iungunt,

      Servitium et certa gaudia falsa cruce.

Me miserum sunt haec dominae mala et omnia nostrae.

      Pingere qui cupis hunc, pinge meam dominam.

15

Tela, faces, numen, nimis orba et nuda iuventus,

      Servitium, fraus, crux, gaudia, cura, metus.