Pietro Bembo carmina incerta, 6

6. Sarca

Pierides magno genus ab Iove, queis labor alto

Asserere interitu clarorum gesta virorum,

Longaque consulere involvant ne saecla tenebrae,

Neu subeant animos priscarum oblivia rerum;

5

Linquere si gelidas Permessi fluminis undas,

Murmuraque Aonii fontis rupemque potestis,

Alato quam excussus equo sacer abluit amnis;

Huc, precor, huc non sit grave concessisse: fluenta

Hic quoque sunt virides inter labentia ripas,

10

Hic quoque perspicui fontes et amoena vireta.

Nec procul umbrosae valles, tacitique recessus,

Prataque nec pictis distincta coloribus absunt.

Benaci ad ripam dulces captabimus umbras,

Antiqui donec referam connubia Sarcae,

15

Et Gardae liquidas translatum nomen ad undas.

Sunt ignota quidem, et multis haec obsita saeclis;

Vos meminisse tamen, vos et memorare potestis.

Eia agite, ipse lacus sternit cantantibus undam,

Nec fremitu assurgens, nec fluctu concitus ullo.

20

Sarca erat alpinos inter clarissimus amnes,

Qui montana ruens inter fragmenta sonanti

Gurgite praecipiti spumans delabitur unda.

Hic dum forte Arci per vallem et pinguia culta

Mitior allapsu leni rigat arva, suasque

25

Attenuans vires per prata virentia fundit,

Tectus harundinea madidum caput extulit umbra

Gurgite de medio, circumspectansque subinde

Hinc atque hinc laevae deflexit lumina ripae.

Atque hic umbrosam prope morum visa fluentes

30

Pectere nympha comas ad solem, quas modo fontis

Egelidi intingens secreta laverat unda.

Benaco hanc olim rapta de Balbide nympha

Progenitam, dici Gardam voluere parentes,

Cedentem nulli vultus formaeque nitore

35

Quae nemora alta colunt fontesque aut stagna Dearum.

Sed tunc non magno saliens Benacus ab ortu

Rivus erat, modico qui stagnans gurgite laevam

Vallis ad apricae partem secesserat, alta

Dum timet ad dextram labentis flumina Sarcae.

40

Huius ut ad roseos defixit lumina vultus:

"Si me, virgo, tuis non dedignabere taedis,

Ne me aliquem credas, inquit, de plebe creatum,

Ille ego sum aereis qui nascor in alpibus, in quem

Innumeri exonerant nivium sua pondera montes;

45

Qui convulsa trahens non uno ex vertice saxa

Vorticibus vallem rapidis hanc Sarca pererro.

Omnia cum libuit sterno sata, votaque spemque

Agricolarum eludo; at cum libet, arva remisso

Flumine perlustro, et florentia rura peragro,

50

Humorem glebis tacitum atque alimenta ministrans,

Vt poma evincant ramos, atque horrea messes,

Efficio; sic finitimis dominamur in agris".

Dicere plura parabat, at illa rubore decentes

Interfusa genas, veluti perfuderit ostro

55

Siquis ebur, roseis vel candida lilia sertis,

Effugit, et medio haerentem sermone relinquit.

Tum Sarca in vitreas Benaci proruit undas,

Atque illum his audens compellat vocibus ultro:

"Ex aequo tecum est animus, Benace, pacisci.

60

Legitimos Gardae, Divos quod tu ipse precari

Nunquam ausus, nunquam tibi quod contingere posset

Sperasses, thalamos peto: pacem aeternaque tecum

Foedera percutiam: inter nos satis hactenus esto

Ira certatum atque odio. Quam ferre maritis

65

Consuevere nurus dotem, non ferre recuso

Ipse meae sponsae. Mansuri pignus amoris

Confundam mea regna tuis, discrimen aquarum

Sit nullum inter nos, nomen cedamus uterque,

Tu natae ut dotem exsolvas, ego munera nuptae.

70

Garda tui simul et nostri sit gurgitis heres.

Atque hic praecipue nostro qui flumine cretus

Hanc vallem implebit magni lacus aequoris instar,

Ventura ut posthac connubia nostra loquantur

Saecula, et aeternum nostros testentur amores,

75

Signetur placet egregio de nomine Gardae,

Garda sit ut nullo per me non nobilis aevo".

His pater auditis, fugat omnem mente timorem

Atque odium; bene consultum nataeque sibique

Esse putat vel coniugio vel munere tanto.

80

Moxque manum iuveni intendens, haec insuper addit:

"Non haec, Sarca, Deum veniunt sine numine; mentem

Caelicolum pater hanc tibi summo inspirat olympo,

Qui statuens odiis ut res utriusque sepultis

Laetius assurgant, paribus communia regna haec

85

Auspiciis iubet et sceptris moderemur iisdem.

Nulla tuis per me fuerit contentio dictis.

Cuncta probo, gener ipse places ante omnia; natam

Vnica quae nostrae spes est iucunda senectae,

Quod tibi quodque illi sit faustum, spondeo; dextra haec

90

Polliciti et veri posthac sit pignus amoris".

Inde manum pallentis adhuc multumque timentis

Attollit natae, generoque innectit, et "Esto

Hic, inquit, tuus auspicibus Dis, Garda, maritus;

Cum quo mox pulchra videam te prole parentem".

95

Illa verecundo niveum os perfusa rubore

Sidereos terrae vultus et lumina figit,

Insperata premens occulta gaudia mente,

Ergo diem placuit certam statuisse, iugales

Qua thalamos ineant, qua sollemnes hymenaeos

100

Concelebrent: it finitimas vaga fama per urbes,

Perque agros, montes, vicinaque flumina, perque

Silvicolas Dryades et amantes rura Napaeas.

Antrum ingens fuit excelsa sub rupe cavati

Montis, ab ingressu patulo quod protinus ore

105

Panditur introrsum, mox in spatia ampla recedens,

Humida per varios partitur tecta recessus.

Desuper irriguo dependent pumice saxa,

Et circum viridi stant picta sedilia musco.

Vestibuli ad dextram ramis florentibus hortos

110

Aprici claudunt scopuli, quibus aspera nulla

Tempestas viridem foliorum excussit honorem.

Non annus variare vices, non tempora norunt.

Semper odoratis pendet vindemia citris

Aurea, surgenti semper subit altera foetu;

115

Quaeque super gravibus pomis nova poma recumbunt,

Prospectu vario tabulata per alta renident.

His, quae massylio quondam servata draconi

Herculeae carpsere manus, his naufragus heros

Dulichius quae Corcyrae miratus in hortis,

120

Invidisse queant. Haec magni regia Sarcae

Tunc fuit; huc fessum se se referebat ab undis

Cum libuit longo vires reparare labori.

Hic ergo in mediis thalamus penetralibus ingens

Erigitur pedibus pariter sublimis eburnis

125

Et gradibus variis; tum sponda illusa figuris

Vtraque, nunc auro nunc dente intexitur indo.

Conclavi thorus in medio velatur amictu

Purpureo, spinis horrens quem carduus ambit

Aureus, et foliis et lento vimine limbum

130

Saepius intexens, et eodem margine currens.

Parte alia priscis pendent variata figuris

Aulaea, intextis quae non Atrabata Gallis

Misere, aut Morinum extremae gens ultima terrae,

Sed quae parmensi doctae de vellere nymphae

135

Texuerant vario pariter distincta colore.

Nam procul hinc agmen ramosis cornibus errat

Cervorum, incessu gestans capita alta superbo.

Illic auriti lepores, capreaeque fugaces,

Demissis aliae longis cervicibus herbas

140

Attondent, aliae per mollia prata recumbunt,

Nonnullae arrectis pavitantes auribus adstant.

Ergo dies optata aderat; montana relinquit

Proxima quisque; ruunt Baldi de vertice nymphae

Grandia vimineis portantes dona canistris.

145

Quaeque Nagum educto positum sub vertice, quaeque

Torbilis ima colunt oleis bene consita saxa.

Tum Melsemninae vallis quae rura frequentant,

Quaeque his, Lenaee pater, clarissima donis

Praedia non procul hinc, mensas queis nulla secundas

150

Vberius decorant pomis aut dulcibus uvis.

Quatuor ante alias forma venere sorores

Egregia, fidibus doctae et cantare peritae,

Nobilis antiquo Nogarolum a sanguine proles.

Harum si ingenii cultum respexeris, ipsae

155

Pierides poterunt cunctas genuisse videri.

Si libuit spectare manus, didicisse putabis

Pingere acu et tractare colos monstrante Minerva.

Vigilius pater ipse suo nam rure docendas

A teneris patrias annis curaverat artes.

160

Vigilius, quo non Musis dilectior alter,

Sive modis libet imparibus connectere carmen,

Sive libet fortes armare ad proelia reges.

Hac passim alternis inter se vocibus aptant

Quod canere ad thalamum carmen geniale parabant.

165

Aemula queis totidem mittebat clara puellas

Sirmio, quae docti numeros cantare Catulli

Assuetae, aeoliis poterant contendere plectris.

Te quoque, coniugii licet averseris honores,

Virgineum statuens nunquam violare pudorem,

170

Huc misisse nurus perhibent, Tritonia virgo,

Illa ex arce tuo nomen quae a nomine sumpsit.

Ipsa etiam antiquum dederat queis Tuscia nomen

Moenia, turmatim laetos misere colonos.

Hos Hammone satus rex idem idemque sacerdos

175

Salodius pulcher ducebat, tempora sacris

Incinctus vittis, qui post haud tempore longo

Fundavit, dixitque suum de nomine pulchrum

Salodium, antiquam migrans quo transtulit urbem.

Adde Garignani cymbis quicumque frequentant

180

Littora piscosi; ponuntur retia, cessant

Cuspide depositi nodoque ab harundinis hami;

Qua libuit tuto lascivit piscis in unda,

Nec timet insidias, impuneque seligit aurum

Carpius, in sicca naxae feriantur harena.

185

Ipse etiam horrisonis descendens montibus Oenus

Vicino cupiens Athesi placuisse roganti

Nympharum commissa viris longa agmina mittit.

Nymphis compressae corpusque et bracchia vestes

Substringunt, gremium crispo sinuatur amictu,

190

Colla humerosque breves claudunt velaminis orbes

Pectora nectentes et candida guttura nexu

Aurato, tum serta premunt his florea crines,

His flava incingunt gemmantes tempora cycli.

Intactis facies nivibus certare, capilli

195

Flaventi possunt auro, tum lumine partim

Caeruleo, partim glaucis variantur ocellis.

At iuvenes tunicas pertusi in mille fenestras,

Et patrio pictas gestantes more lacernas,

Virgatosque sagos, incedunt ordine longo.

200

Tympana rauca animos, et acuto tibia cantu

Exhilarant, gressumque sono moderantur eodem.

Arma illis humero ferratae cuspidis hasta,

Et lateri fidus qui nunquam ponitur ensis.

Ast Athesis magno Sarcae devinctus amore,

205

Nec minus antiqua consanguinitate propinquus

Eligit ex omni numero turbaque clientum

Bis denos, quibus assueto compescere in alveo

Mandat aquas se absente, aliis hunc praeficit undis,

Hunc aliis, varient solitos ne flumina cursus.

210

Praecipit his curare sinus, tortosque reflexus

Vndarum, ast illis rectos intendere cursus

Per valles campi spatiosa per aequora molles.

Ipse his compositis, centum praemittit ab omni

Lectas natarum numero, totidemque ministris

215

Stipatus, veteris petit alta palatia Baldi;

Atque ad neptis avum thalamos comitatur euntem,

Grandaevumque senem grandi comitatur honore.

Illum mille viri laetantes, mille sequuntur

Matres atque nurus, pueri, intactaeque puellae.

220

Illa patrem blando compellat Hamadryas ore,

Illa salutat avum, tendentes brachia parvos

Protendunt aliae poscentis ad oscula natos.

Omnibus his tenues capitum velamina vittae

Exertis immissae humeris, virgataque multis

225

Palla modis late niveos circumtegit artus.

Tu quoque barbarico nimium Verona furori

Obvia, et alpinae infelix male proxima genti,

Posterior nulli officiis donisque fuisses,

Ni tua cinxissent fulgentes acre cohortes

230

Moenia, et horrisonis quateret tunc ictibus urbem

Plurima contorquens ferri grave machina pondus.

His super advenit Phoebi thebana sacerdos

Interpres Manto, quae post tibi, Mantua, nomen

Indidit, auspiciis postquam felicibus urbem

235

Filius, et Musis dilectas condidit arces.

Venerat Hesperiam paucis haec ante diebus

Crudeles fugiens dircaea ex urbe tyrannos,

Cui pater ipse suas primis monstrarat ab annis

Solamen rapti quondam sibi luminis artes

240

Fatidicas, dederatque ignaram haud esse futuri.

Haec ut coniugium Dis hoc auctoribus esse

Decretum, atque huius venturum a stirpe nepotem

Inferat, ingenio qui se sublatus olympo,

Praescia fatorum cernebat, laeta penates

245

Confertos hominum turba matrumque subibat,

Gratatura novis, quibus haec ignota, propinquis.

Decedunt omnes vati, mirantur et omnes

Illam incedentem, et longa se veste ferentem,

Tum lauro et niveis redimitam tempora vittis

250

Insigni ante alias venerati sede locarunt.

Interea positis omnes longo ordine mensis

Discumbunt, epulas cumulatis lancibus alte

Praecincti apponunt famuli; tum pocula cuique

Stant sua creteo primum spumantia Baccho;

255

Inde mero nigrum simulanti plena falernum;

Mox tridentinae servant quae frigida cellae,

Pressaque nobilibus ponuntur rhaetica prelis,

Quaeque dedit fervens ardenti sole Maranum,

Quaeque incincta iugis Annonia vallis apertis.

260

Tum variare dapes pergunt, semesaque tollunt

Fercula, substituunt alio condita sapore.

Integer has onerat mensas aper, has simul implent

Cervorum et verubus caprearum tosta colurnis

Viscera, non desunt lepores variaeque volucres,

265

Et pavo, et perdix, et habens a Phaside nomen,

Quem genitrix quondam crudeli caede peremptum

Apposuit patriis epulandum perfida mensis.

Postquam epulis fine imposito, sublatus edendi

Est amor, assurgunt choreis iuvenesque nurusque,

270

In numerumque pedes concordi lege moventes

Alternis agitant deductum cantibus orbem,

Aut bini inter se manibus per mutua nexis.

Interea occiduo surgens taciturnus olympo

Vesperus exacta referebat luce tenebras.

275

Ecce autem abductis sese penetralibus effert

Tecta verecundos croceo velamine vultus

Garda micans, roseo qualis cum Lucifer ortu

Oceanum linquens radianti luce tenebras

Excutit, atque alios praecellens occulit ignes;

280

Haud secus illa alias forma supereminet omnes,

Quae circum egregio glomerantur corpore nymphae

Nec mora, prorumpunt Hymenaeum accire canentes

Hi primum, argutis respondent vocibus illae;

Exultant iuvenes laeti, exultantque puellae.

285

Et iam nox caeli medium perstrinxerat orbem

Indicens miseris curarum oblivia terris,

Cum turba et choreis et cantu fessa quievit,

Nec strepitu resonant ullo nec murmure tecta.

Tum vero varios vultu mutata colores

290

Assurgensque alta paulatim a sede sacerdos

Admovit thalamo se se dircaea iugali;

Atque immota manens tacitis utriusque pererrat

Coniugis ora oculis, donec decreta Deorum

Mente haurire queat, venturaque discere fata.

295

Verum ubi caelestis visa est arcana senatus

Concepisse satis, tunc longa silentia rumpens

Expectata diu tandem haec in verba resolvit:

"Quis circum thalamos fulgor radiare decoros

Quem video? Non hic facibus diffunditur alte

300

Demissis, nitor est humana lampade maior

Vividiorque, Deos nobis denuntiat hic, qui

Ambrosius sentitur odor, venisse vocatos.

Ecce Hymenaeus adest auspex, et regia Iuno

Pronuba, iam citharam plectro Grynaeus eburno

305

Percutit auratam, viridis cui laurus ubumbrat

Tempora, cyrrhaeo modo quam de vertice Musae

Decerptam molli contexuerant hyacintho.

Lanificas etiam tres hic adstare sorores

Cernimus intortis ducentes stamina fusis,

310

Immoto decreta Iovis quae condita fato

Distribuunt miseris mortalibus; aurea magnis

Fila trahunt heroibus, et qui fortibus ausis,

Et qui praeclaris potuerunt scandere caelum

Ingeniis, numeroque addi meruere Deorum.

315

Talia sunt saeclis, ni fallor, Garda, futuris

Aurea, quae nostro debentur pensa nepoti.

Nam ne te fugiat quibus ingrediare iugales

Auspiciis thalamos, quibus aut connubia fatis

Haec fieri voluit magni dominator olympi,

320

Accipe fatidicus quae dat mihi noscere Phoebus.

Principio, Benace, tua, et tua flumina, Sarca,

Miscere inter vos et perdere nomen utrumque

Vallis ab ingressu, primisque a faucibus huius

Inspicio; tum cuncta undis obducitur altis

325

Quam longe lateque patent quae cuncta videtis

Aggere ceu longo lapidosis montibus arva.

Finitimi te, Garda, colent dominamque vocabunt

Reginamque lacus, quem mox velut aequoris undas

Ionii ventis et vastis fluctibus actum

330

Plurimus audaci sulcabit nauta carina.

Huius ad extremi lateris gens accola ripam

Moenia clara tuum nomen testantia ponet.

Haec tua regia erit, cedent hic sceptra volentes

Virque paterque tibi, et totis dominaberis undis.

335

Illic te decimus mensis gratique labores

Lucinae invadent, et magna vocabere mater

Ingentis nati. Hic materni limite regni

Nescius arctari, collectis viribus alta

Franget claustra, minaxque italas perrumpet in oras.

340

Omnia vi patria primum loca proteret, agros

Agrorumque premet pelago mapalia vasto,

Ipsaque cum Miseris rapiens armenta colonis

Regis ad Eridani fluviorum deferet undas.

Sed postquam Hesperiae caelum clementius ille

345

Hauriet, et terras lustrare assuescet amoenas,

Paulatim alpestres fremitus cursusque furentes

Exuet, et patrios dediscet tempore mores;

Donec perspicuis labens et mollibus undis

Assuetas leni gaudebit flumine ripas

350

Lambere, et innocuo per campos serpere lapsu

Mitius, unde agris qua sese infundet ab ipso

Mincius eventu dicetur nomine ducto.

Hic dum olim noster condet quas filius arces

Obductis incinget aquis, stagnoque patentes

355

Piscoso campos, et claram muniet urbem,

Gramineam ad ripam vitreis egressus ab undis

Iungitur andinae nostro de sanguine nymphae

Coniugio, quae par forma, nec nomine discors,

Nec minor insigni partu te Atlante creata,

360

Qua Divum interpres, et culti maximus auctor

Editus eloquii, magni qui iussa Parentis

Fertque refertque secans liquidas talaribus auras.

Dii magni, qualem nobis quantumque nepotem

Nostra haec Maia dabit! Felicior altera prole

365

Non erit in terris, nec toto clarior orbe.

Ecce novem iam nunc Aganippes fonte relicto

Haud procul hinc tacito qua flumine Mincius errat,

Aonias video parienti adstare sorores.

Lucina exceptum puerum tibi tradit alendum,

370

Calliope, atque aliis curam partita Camoenis.

Hae primum ex ipsa cui innixa puerpera lauro

Infantem ediderat, decerptis frondibus illum

Involvunt; hinc mollis amaracus atque rubentes

Suave rosae, et violae super insternuntur odorae.

375

Mox ori ambrosium infundunt pro lacte liquorem

Certatim Charites, Veneris quod munus ab alto

Demissum attulerant haec ipsa ad munia caelo.

Divinae huic inerat doctas vis mentis ad aures

Magnanimum heroum qua decantentur honores.

380

Quippe sui Venus Aeneae indignata iacere

Nomen adhuc, scriptisque virum clarescere nullis,

Cum Thetidis nati praeconia clara ferantur

Docta per ora virum nullis non cognita terris,

Constituit vatem primis effingere ab annis

385

Qui latios inter princeps graiosque poetas

Praecipuam sacro mereatur carmine laudem,

Buccina dardanium cuius per saecula regem

Laudibus illustret toto resonantius orbe

Quam larissaeum quae quondam ornarat Achillem.

390

Hic ergo ut florens annis adoleverit aetas

Musarum in gremio, qua cura eductus, eadem

Pierias Phoebo sacer informabitur artes;

Et quia virgineum assuescet servare pudorem,

Virgineum insigni nomen cum laude merebit.

395

Hic patris ad ripas patulae sub tegmine fagi

Inter oves, inter bene olentia gramina, carmen

Trinacrium latia primum cantabit avena.

Carmine quo taurus dulces oblitus amores

Deseret in silvis dilectam saepe iuvencam:

400

Ipsa quoque et vituli mater lactantis, et herbae

Immemor, ante pedes cantu stupefacta iacebit.

Mox pastorales saltus et roscida linquens

Pascua per domitos cultu spatiabitur agros;

Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram

405

Vertere conveniat, quis cultus apesque pecusque

Augeat, et viti quae cura adhibenda, docebit;

Ascraeumque canens romana per oppida carmen,

Primus idumaeam referet tibi, Mantua, palmam.

Hinc phrygiam hesperias classem deducet in oras,

410

Quam dux dindymeae molitus monte sub Idae

Post varios casus post mille pericula rerum

Dardanus ad tuscas appellet Tibridis undas.

Ante tamen libycam vento Didonis ad urbem

Delatus magno reginam accendet amore;

415

Cui postquam occasum Troiae fraudesque pelasgas

Erroresque suos narraverit, illa medullis

Concepti impatiens ignis, submittet amori

Iampridem resides animos desuetaque corda.

Sed postquam iliacas monitu Iovis aequora puppes

420

E specula aequatis velis sulcare videbit,

Pertundet phrygio flammantia pectora ferro.

Ille iterum siculas vento compulsus ad oras

Persolvet patrio ludos et clara sepulcro

Funera. Chalcidicas post haec adnabit ad arces,

425

Ingressusque lacus stygios penetrabit ad umbras

Pallentes Erebi, obductis loca caeca tenebris,

Elysiasque domos viset, sedesque piorum.

Tantum amor et cari poterit suadere parentis

Magnanimo pietas nato, laudumque cupido!

430

Mox Superum reginae odiis, ubi semina belli

Clam sata Dardanios inter Latiosque vigebunt,

Coniuge promissa phrygius fraudabitur heros,

Ipsaque causa novi rursus nova femina belli

Accendet formosa procos ad proelia reges.

435

Tum claros ad bella duces populosque ruentes

Vrbibus ex variis vates varia induet arma,

Inque aciem turmas equitum peditumque catervas

Committens, campos miseranda strage replebit,

Arvaque purpureis obducet sanguinis undis.

440

Ausoniae donec decusso flore virorum,

Et multis hominum demissis millibus Orco,

Coniuge et aetherea Turnus spoliabitur aura.

Tunc vero invidia Superum, ne munera tanta

Si possessa diu miseris mortalibus essent,

445

Clara potensque hominum nimio plus gloria surgat,

Eripieris humo, mediisque locaberis astris,

Aeternum caelo et terris victure poeta.

Victure aeternum, nam docta Neapolis ossa

Montibus in calabris primum defleta, sacrato

450

Antinianeis tumulo tua condet in hortis,

Posteritas ubi te venerabitur omnis et aetas

Successura tuos imitabitur aemula cantus,

Intendetque suos tua per vestigia gressus.

Tunc tibi vicinis lectos Sebetides agris,

455

Et quae Pausilypi, et quae Nesidos alumnae,

Certatim flores gremio calathisque ferentes

Ad tua odoratos effundent busta maniplos.

Immo etiam erectis aris tibi sacra quotannis

Thura dabit studiosa cohors, numenque vocabit

460

Ad sua quisque tuum conceptis carmina votis.

Te duce fraternas acies thebanaque septem

Castra ducum dulci cantabit Statius ore,

Carmineque haemonium latio illustrabit Achillem.

Te duce divinus longo post tempore vates

465

Proximus ingenio accedens Iovianus et arte

Prisca poetarum studia intermissa novabit,

Advertens modulosque tuos numerosque decoros.

Nec temere hinc animos sumens sese efferet extra

Terrarum tractus, perque ardua nubila tranans,

470

Vnde nives terris, unde imber et horrida grando

Dicet, et unde altos ferientia fulmina montes.

Donec olorinis sublatus ad aethera pennis

Perque domos caeli perque alta vagabitur astra,

Describens quae signa cadant, quaeque orta resurgant.

475

Te quoque sollerti doctus suspendere carmen

Iudicio, teneris imitari assuescet ab annis

Actius, arcadicis quem grex eductus ab agris

Et Glauci a liquidis chorus admirabitur undis,

Ad Mergellinas dum nectet carmina turres.

480

Hunc tu virgineos partus prolemque Tonantis

Ad nostras hominum delendas sanguine culpas

Demissam, et poenas pro nobis morte luendas

Concinere, et tecum numeris certare docebis,

Idque adeo in templo quod sumptu atque arte superbum

485

Egregia, Divo gentili ponet ad ima

Collis tristitias animo curasque fugantis

Actius ille sua ornabit qui saecula cultu

Ingenii, clarisque viris tenerisque puellis

Deliciae, toto vivens cantabitur orbe.

490

His ergo atque aliis post saecula mille poetis

Sidus ut arctoum sulcantibus aequora nautis

Dux eris, aeternosque inter numerabere Divos.

Salve, magne parens vatum antistesque verende

Musarum, ingenio quo non divinior alter

495

Ortus adhuc, neque venturis orietur in annis.

Salve, magne nepos; tibi nunc orditur avorum

Hic thalamus seriem; hinc ortus primordia sumes;

Hinc tibi clara fluet clari natalis origo".