Pietro Bembo carmina incerta, 5

5. ad Angelum Gabrielem gratulatio

Maxima facundae subiit certamina linguae

Iam puer et, patriae caros amplexus honores,

Rite salutavit venientia munera noster

Angelus et primam gaudet decorare iuventam.

5

Nunc, o Phoebe pater, tuus est cantandus alumnus!

Pande sacros latices inconcessumque profanis

Limen, et, umbriferi grata inter frigora luci,

Tende chelyn: doctae veniant ad plectra sorores

Inque gyrum graciles, Clio ducente choreas,

10

Hanc pergant celebrare diem, Libethron et omnis

Collis ovet, cupiantque ipsae descendere laurus.

Tu modo iampridem, nostrae spes altera vitae,

Et morum studiique comes, quem Tonis honestus

Posceret, et caro laudaret Nisus amico,

15

Disce palatinos iuvenis perferre labores,

Otiaque in magnas mutare Heliconia curas

Et Musas vestire toga. Tibi protinus ipsa

Monstrabit Fortuna viam, virtusque magistra

Ducet, ubi emeriti, magna inter praemia ludi,

20

Candida perpetuae speres praeconia famae.

Quis mihi, laudato (precor) et surgenti sodali,

Laetitiae votique modus? Procul omnis abesto

Livor edax tristesque metus curaeque malignae,

Et properent hilares lusus et nuda voluptas,

25

Et favor, et laeta praestans victoria palma.

Spargite vos leves violas et olentia serta,

Naides, et virides huc huc afferte corymbos,

Fronde nihil tectae, quales cum caerula Tethis

Antra subit poscitque rosas; vos littora circum

30

Luditis, ac medio languescit ab aequore Triton.

Insanire lubet, neque non cum Troica castra

Fregerat et praeda spoliisque redibat opimis

Aeacides, fesso magis applaudebat amico

Patroclus, nec, post Cretei funera monstri,

35

Laetior Actaeo venientem in littore Theseum

Haemonius longis suscepit nexibus Heros.

O semper memorande dies semperque canende,

Felix, o niveo multum signande lapillo!

Sic primas spoliare genas, floresque iuventae

40

Carpere, ac audentes decet exordirier annos.

Aspicis ut lucis alius nitor, altera Caeli

Temperies? Nosterque suos ut torqueat ignes

Fortius, et tanto timeat iam Phoebus alumno?

Tales credibile est ipsum Pythone perempto

45

Adduxisse dies; sed quid nunc Aethere ab alto

Incendit nubes? heuque fragor? an ne Tonanti

Tristia suppositis mittuntur fulmina terris?

Ille quidem raro purus tonat, ite, profani.

En Deus (en, procul este, Deus), talaria cerno

50

Anguesque et subiti gestamina nota galeri.

Quisquis ades, precibus nunc nunc votisque favete,

Quidne ferat tacito, iubeatne attendite vultu.

Ipse Deum (si fas) paucis prius ore rogabo:

"Salve, magnorum scrutator fide Deorum,

55

Praevisum longe numero mihi, quae modo portas

Sint bona, sint multos multum iucunda per annos.

Sit laevum, sit triste nihil Te, grate, precamur".

Vix bene finieram, cum protinus ille reductis

Sistit iter pennis, vacuumque per aera pendens

60

Sparsit odorato pandentes flore Penates,

Et timbrae foliis et amantis littora Myrti,

Atque ait: "O nostra, iuvenis, dignissima virga,

Adriacos inter proles spectanda nepotes,

Non te fas sine me (redeant modo talia saepe)

65

Hanc, Gabriel, transire diem, mihi nec tua festa,

Nec chorus hic merito, nec tu fraudandus honore es,

Ipse huc ex alto mecum venisset Olympo

Iuppiter, ut stabat, non ullum versus in annum,

Sed labor e toto venientia numina caelo

70

Gratatum et laetos ista ob tua munera divos

Suscipere est illi; iam nec tam Dardana curae

Praeda, nec Iliacus tantum dilectus Iulus.

Is tibi (nec poterat maius dare munus) ab illa

Gente dedit patriam, quae cum bene plurima ponto

75

Imperet ut terris, ipsam illi subdere Cretem

Maluit, atque omnes iussit servire per annos.

Ille etiam, cum te nuper Lucina sub auras

Protulit, et teneros perfudit nectare vultus

Formavitque genas, ne non aequalis ab omni

80

Parte fores, grate concessit munera formae,

Binaque de nostro posuit tibi nomina caelo.

Tunc quoque cum primos coepisti fingere gressus,

Et pedibus te ferre tuis, meditataque verba

Promere, et ostensum blandus vocitare parentem,

85

- Huic steteris custos, dixit mi, nate, tuisque

Crescentem puerum comitatus gressibus, ore hoc

Primum iter, et facilis cursus moderate iuventae.

Discat opes animi, doctasque excalleat artes,

Et multum aequales, et multum disserat annos.

90

Post quoque cum veniet matura et serior aetas

Hunc doleant ipsi se non habuisse priores -.

Ex illo mihi tu cordi, ceu pulla columbae

Proles, aut Libycae modo nata leaenula matri,

Mox etiam, cum tu Adriacos transire per aestus

95

Hesperiosque sinus, mores cultusque locorum

Discere et insueto velles durare labori,

Assensi, iuvique vias, reditusque secundos

In patriam, tutaque dedi consistere terra.

Me duce, Caphareos scopulos, Syrtesque sonantes

100

Et Siculam rabiem posses atque ultima ponti

Littora et occiduam securus visere Thylem.

Sed iuvet hoc alios, et totum circuat orbem

Sisyphius sanguis: te magni grata senatus

Munera et egregias deceat sperare secures.

105

Hoc tibi, quid quoque nunc dubitas? defendere causas

Contigit, et patriae rectos perdiscere mores

Demissum a Superis. Macte, has, macte, accipe laetas

Primitias, et dona manu sunt haec tamen ipsa

Forte annis maiora tuis, sed parvulus angues

110

Vicerat in cunnis Tirynthius, et puer inter

Iam bellare viros mediis gaudebat Amyclis,

Cyllareas velox Castor perstringere habenas:

Est aliquid prima se se exercere iuventa,

Altius, et magnis praecingere pectora rebus.

115

His alios, tibi, me functo, promittere honores

Iuppiter, atque alios iussit, <tu> cunctaque fata

Et Pylios, modo perge dies, atque Aesonis annos,

Digne puer, cui laeta suas ferat Africa messes,

Et Tagus et totis Aemus decurrat arenis".