Pietro Bembo carmina, 20

20. hymnus ad divum Stephanum

Nam quae te culpae et sceleris tam dira cupido,

Infelix Solime et saeclis damnanda futuris,

Corripuit? tantas aut quis furor egit in iras?

Vt iuvenem patris aetherei praecepta canentem

5

Dicta tibi et veterum reserantem oracula vatum

Praestanti eloquio, teque ad meliora vocantem,

Compita per mediasque vias e moenibus urbis

Illusum expuleris; tum caeca perdita mente

Concursu pressum ingenti, saxisque petitum

10

Nudatos artus, ceu quondam grandine densa

Iuppiter ingeminans terram quatit aethere ab alto,

Crudelis letho dederis nil tale merentem?

Ille quidem placido sustollens lumina vultu

Lustrabatque oculis coelum, intrepidusque pericli

15

Laudabat superos, et spe sua damna levabat:

Cui se, quantus erat, manifesta in luce videndum

Ipse pater Divum dederat cum compare nato

Sublimis, medioque illi fulgebat Olympo.

Quin etiam extremo cum iam sub fine laborum

20

Disiectus duro frontem et cava tempora nimbo

Iret iter propius lethi, tamen hostibus ipsis,

Pro scelere immani moriens, pro talibus ausis

Ah veniam superos anima fugiente rogabat:

Placabat superos hosti iam frigida lingua.

25

Salve, bis senis lectus parere magistris,

Macte animo, puer, egregio et praestantibus ausis,

Macte nece, et veris magnum decus addite Divis.

Tu princeps ignominiam plagasque cruentas,

Et longum memoranda nepotibus aspera fata

30

Magnanimi post Herois, quem candida partu

Coelicolum regi tecto sub paupere Nympha

Non ullam venerem, nullos experta hymeneos

Ediderat patrii flavas Iordanis ad undas,

Testis ades facti: sacro tu primus ab illis

35

Sanguine palmiferae terram conspergis Idumes:

Et pulchrae insolitos decerpens laudis honores,

Purpurea gaudes frontem cinxisse corona:

Vnde tibi grati nomen dixere minores.

Te colimus: certo tibi tempore sacra quotannis

40

Rite damus et thura tuis imponimus aris.

Quod si ulla o votisque hominum precibusque moventur

Numina, nec cunctis adeo stat perdere Divis

Ausoniam populosque Italos nomenque Latinum,

Atque malis prope iam confectae moenia Romae,

45

Sancte, veni, coetusque tuos tuaque aurea templa,

Laeti quae festa velamus fronde per urbes,

Dexter adi, placidusque animis illabere nostris.

Ac primum miseris bellorum et caedis amorem

Da, Pater, exuere et tercentum mittere in annos

50

Tigrimque Tanaimque ultra, et post ferre quietem

Sollicitos populi fasces, adiectaque regnis

Regna super, validoque undantia milite castra,

Et pacem venerari et mitia vertere duris:

Dein pestes scelerum tantorum, atque agmine longo

55

Multa odii concreta modis mala semina diris,

Infectasque diti labes et crimina purga

Heu solito graviora, irasque averte Deorum.