Fausto Andrelino amores sive Livia 2, 10

Testo base di riferimento: G. Tournoy-Thoen, 1982

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


10.

Vana igitur superest pellendi cura furoris,

      Cum bene radices egerit ille suas.

Vana redundarunt Peligni iussa poetae:

      Sanantur nullo vulnera tanta modo.

5

Scilicet ipsa tenet semper sua signa cicatrix,

      Cunctaque perpetuo stygmate corda notat.

En mea quo cessent rodentes pectora curae,

      Experta est vario quaelibet aura modo.

Apta Cupidineis vitavimus ocia toelis,

10

      Et si quid Paphiae gratius extat opi.

Scripsimus infamis notum modo crimen amicae,

      Ipsaque stultitiae damna pudenda meae,

Et modo quanta dedit falsae periuria linguae,

      Cum mea nescio quis vota teneret Arabs,

15

Quam fuerit levior foliisque incertior ipsis

      Quaeque aliis tulerim non patienda viris.

Hortulus irriguas sumpsit modo fertilis undas,

      Insita sunt nostra lectaque poma manu.

Nunc ego tensa tuli frondosis retia silvis,

20

      Nunc valida fossus cuspide cervus obit.

Aut fuit hamata decaeptus harundine piscis

      Saepius aut agili lympha natata manu,

Invitusque fui magicas accinctus ad artes,

      Ferret ut auxilium conscia saga pium.

25

Et demum ut possem tantos frenare dolores,

      Sunt mea prae nimio corda sepulta mero;

Parva licet placeat sumpti mensura Lyaei,

      Plurima nec stomacho grata sit esca meo,

Vt levet infecto regnantem in corpore morbum,

30

      Confugit ad quamvis pauper amator opem.

Pellere nulla meum potuit medicina furorem,

      Nec fuit ex ulla parte fugatus amor.

Cum mala succurrit tantae iactura puellae,

      Totus ut Ogygio numine motus agor.

35

Auctus et attractis nimium furit aestus habenis,

      Vt sonipes rigido pressior ore furit.

Ipse etiam duro succumbere nescia casu,

      Vrgenti racio sub pede victa iacet.

Ignis et invito caelatus proditur ore:

40

      Nulla sub ingenuo pectore flamma latet.

Ah genus infoelix, nec tutum nomen amantum,

      Seu veniat lenis, seu ferus iste puer.

Nam si mansuetus placida deus annuat aure,

      Non caret assiduus suspicione timor.

45

Plura etiam inducit tota suspiria nocte,

      Si fuerit tristi fronte rebellis Amor.

Mutua sed geminos si cura ligarit amantes,

      Optatasque vetent invida fata vices,

Hac minor est Siculi, quamvis fera, poena iuvenci

50

      Et quam Tartarea sentit adulter ave.

Tam magnum ostendunt testantia signa dolorem,

      Quorum purpureo mora cruore rubent.

Sed quoniam haec omnes intrent vada caeca necesse est,

      Est aliquid placida semper amante frui.

55

Tam bona si nostrae spiraverit aura carinae,

      Naufraga quae fuerant corpora, tuta fluent.

Acta per adversas si qua est fortuna procellas,

      Illa minus, domina velificante, nocet.