25. ad theologum Laurentium Carmelitam
Quis non extollat sublimi laude profectos
Carmelo de monte patres? Quibus Helyas olim
Raptus ab ardenti solido cum corpore curru
Indumenta dedit sanctos factura nepotes.
5
Hinc fuit Albertus tali velatus amictu
Ad superas evectus opes, niveisque relucens
Moribus Andreas; hinc vitae sancta beatae
Cyrillus documenta sequens, et celsa vocatus
Astra Symon petiit. Digno quis carmine narret
10
Deductum ex isto Guidonem monte disertum,
Baptistamque alto recinentem sacra cothurno,
Mistyca ne referam numerosae caetera turbae
Pectora, Laurenti totum venerate per orbem?
Emeritum iam nomen habes quod nulla vetustas
15
Deleat aut ipsum, quanvis linat omnia, fatum.
Cum tua divinum resonat vox publica verbum,
Dii superi! quanta captam dulcedine gentem
Ad rectum perducis iter passimque sequenda
Vera salutiferi monstras vestigia Christi!
20
Nos Paulum invicto stupidi sermone tonantem
Credimus attonito raptaque ex corpore mente
Archana in decimi rapimur penetralia coeli:
Tam solida racione probas, tam sensa recludis
Abdita; tam pandis sacrae mysteria chartae
25
Ignorata prius; simplex non ore columba
Exteriore sonat, vafram quo pectore vulpem
Interiore geras; castis sed consona verbis
Corda patent. Ideo regis confessa gementis
Crimina detergis fragili commissa reatu.
30
Est aliquid trito fletam cum pectore culpam
Eximio reserare patri, qui tempus in omne
Gestet honorata sanctam cum Pallade Musam.