15. C. Pauli Amalthei poetae laureati Epicedium
in obitu Foederici Romanorum Imperatoris
ad Mamillianum Regem Invictissimum Imperatorem Designatum
Vnde mihi, Caesar, lugubri in carmine numen
Sollicitem? neque enim Pimpleam impellere rupem
Fas erit, aut molli Bacchum deducere Nysa
Funestum ad plectrum singultantesque querellas
5
Vatis Apollineo procul hinc a fonte vagantis.
En qui Corycios pleno gustavimus haustu
Facundos latices, qui tollere carmine laudes
Heroum assueti, Phoebi nunc numine merso
Nescio quae nostram convolvunt nubila mentem
10
Et me flere iubent lamentaque fortia tantum
Funesta dictare lyra. iam nosco dolorem
Et cum perpetuo manantia lumina fletu:
Maiestas Romana iacet, quo principe nobis
Tota Theramnaeos spirabant pectora cycnos.
15
Ergo mihi aridulae sordescunt fronte corollae
Et male pro lauro, viridi pro fronde corymbi
Sordida Cyrneae serpunt per tempora taxi.
Nec tibi, cui celsas iam sors concessit habenas
Imperii, quem cura duplex, quem pondera rerum
20
Iam maiora manent, functi solatia patris
Apta satis meditor: sic me miserabile fatum
Confundit similisque movet turbatio casus;
Nec tibi divellam trepido de corde dolorem
Carmine, si plectrum nobis aut Thracius Orpheus
25
Aut Linus ipse daret, quamvis hunc prima dearum,
Illum Pierio generasset Phoebus in antro.
Namque diu Caesar, moesto medicamina vultu
Abnuis odistique lyram: sic orba leaena
Audiat aut catulis saeuissima tigris abactis.
30
Non te flere veto. quis enim temerarius ausit
Aut lacrimas prohibere pias aut carmine vultus
Et rebus gestis et maiestate verendos
Ab luctu revocare suo? te flere solute
Nos sinimus lacrimisque novos sedare dolores.
35
Sed si tantus amor patris venerabile funus
Flere iubet, nos flere tibi, nos pulla movere
Plectra sinas niveique chelyn ne sperne poetae.
Ipse ego pro latice Aonio Bromiique furore
Fronte tua lacrimas, longo suspiria tractu
40
Pectore concipiam, nullius Apollinis aestus
Indigus: his avibus condam miserabile carmen.
Vos aeterni ignes, siquidem mortalia tangunt
Facta deos nec casus inest, sed foedere certo
Astra vices variant atque haec concordia discors
45
Rursus idem proprio deducit sidere tempus:
Vos mecum lugete nefas, obducite mecum
Protinus aeternos nigra ferrugine vultus.
Terra tremat fugiantque ferae missusque repente
Per populos humilis pavor ambulet, omnia plorent
50
Nostraque supremam formident saecula lucem.
Proh dolor! ille senex crudelibus occubat umbris,
Cui genus et virtus sacrum diadema Quirini
Ferre dedit populosque manu rexisse potentes
Germanos Latiosque simul, quo principe mundus
55
Candidus et grata compostus pace quievit
Nostraque belligeri viderunt saecula Iani
Limina clausa iterum. quod si tibi fata dedissent
Longius humanis leges indicere rebus,
Vna foret toto similis concordia mundo.
60
Non hominis, non ira ferae, non dira leonum
Saeviret rabies: impune per antra ferarum
Armentum et pecudes nullis custodibus irent
Et commune latus cum tigride sterneret agnus.
Perdidit ergo suam magno cum Caesare pacem
65
Mundus et aetheream concordia migrat in arcem
Invidiam factura solo. quis lumina fletu
Temperet? en moestos Romana potentia vultus
Induit et nigros Germania sumit amictus.
Nam quamvis tanti pro funere principis omnem
70
Flere decet mundum, tamen haec amisit alumnum
Vtraque ductorem, patriae Germania natum,
Itala terra patrem, quo non praestantior alter
Iusticiam populis aequata lance rependit.
Terrarum coelique simul mundique latentis
75
Perscrutator obit, qui mentis acumine certo
Quadrifidi ex coelo partem collegit honesti,
Quae lapsa annectit praesentibus, ista futuris,
Quae callet ratione animi quaeque optima factu
Deligit indagans, procul aspernanda relinquit.
80
Hac penitus Caesar mundum scrutatus et astra
Cernebat ventura procul, rebusque cauere
Callidus imperium summa cum pace regebat.
Ergo mille homines ad magni Caesaris ora
Consilium quaesitum ibant rebusque salutem
85
Vsque suis, qua Phoebus equos irrorat Eois
Fluctibus, oceani qua stridet mersus in unda
Currus et insufflat nimbis gravis auster aquosis,
Vnde furit Boreas flatuque repente sereno
Aethereos aperit moestis mortalibus axes.
90
Vt quondam Ortygiae laurus tripodasque loquentes
Delphorum aut adytum Cumis penetrale Sibyllae
Credula gens adiit consultum oracula Phoebi,
Aut veluti Assyriis redolentes nubibus aras
Centum et purpureo spumantes sanguine tauri,
95
Cornigero quom sacra Iovi Gaetulica pubes
Diuinis operata facit, vel Achaia querna
Fronde Cytheriacas audit suspensa columbas
Consultans, rebus quae sit fortuna caducis:
Sic Caesar responsa dabat, sic conscia fati
100
Mens bona secreti reserabat numina coeli.
Non tamen augurium cantu, non praepete penna
Omina captauit nec apertis credidit extis.
Coelestis rationis opus, coelestia novit
Sidera, coelestis deprehendit mente meatus:
105
Mundus ut occiduos rapido pede vergat in axes,
Aurea cui contra Phoebe breuiore recessu
Nititur, utque eadem radiis obnoxia fratris
Nunc penitus toto, medio nunc luceat orbe,
Abdita nunc lateat, rursus nunc cornua sumat.
110
Nouit item errones, medius quos Phoebus anhelis
Circumspectat equis et amico temperat astro;
Quid bissena velint obliquae animalia zonae,
Qua se Phoebus agit; qua se pulcherrima Luna
Proripit et reliqui bigas duxere Planetae;
115
Quanto intersticii spatio Cyllenius erret
A Phaethonte deus, quanto Titana sequatur,
Hinc quid promittant felicia sidera terris
Et Iouis et Veneris, quantum succensio Martis
Falciferique senis infesto stella recessu
120
Officiant. hinc illa venit prudentia magni
Caesaris. haud aliter sententia dia Thaletis,
Graecia quam Clario venerabilis imputat auro,
Decidit e coelo, quamquam mens conscia recti
Nil mortale sonans coelique infusa metallo,
125
Iapetionides qualem finxisse Prometheus
Dicitur exiguo commiscens aethera limo,
Talis consiliis inter valet esse deorum.
Namque deum perhibent, qui maximus imperat astris,
Arcanum divis commune minoribus, illos
130
Impartire aliis, donec qua lactea candet
Orbita, qua Cancri fervescit nobile sidus,
Vnde Platon animas deduxit, nuncius arce
Missus ab aetherea, per stellas transvolus, orbem
Saturni, Iovis et Martis solisque calores
135
Lucentesque rotas lunae per corpora transit
Et tandem in solidis ponit vestigia terris.
Non tamen ignavas mentes, non obruta terris
Ingenia et caeca rerum caligine mersa
Haec divum momenta adeunt, verum haec tenet heros
140
Munera iusticia insignis, pietate verendus,
Relligione sacer, non lingua aut pectore fictus,
Gratia quem meritis aequat, qui laude decoros
Observare viros didicit, punire nocentes,
Qualis erat Caesar. nam si mihi vera fateri
145
Fas sit et haud fictis hunc addere rebus honorem,
Si te, sancte senex, hac maiestate tulissent
Saecula, Dictaea tum quom peperere sub Ida
Tergeminos fratres, inferni iura senatus,
Non te vel Stygiae leges indicere genti,
150
Vel quassare nigram deductis sortibus urnam,
Cogere non flabris sontes scelera alta fateri,
Fingeret ulla chelys: per te foret anguibus orbis
Liber et assiduo securum vulture pectus.
Sisyphus ingenti per te iam mole sederet
155
Deses inersque sua, nec inani Belides urna;
Tantalus haud poenas sitibundo solveret ore.
Arbitrium coeleste forum divumque tribunal
Iure tuo multa cum maiestate dedisset
Noster Apollo tibi, finxissent mille poetae.
160
Per quos et poteras mores imponere coelo,
Tradere iura deis sedesque locare beatas
Pro meritis cuicumque suis, quo posset eadem
Maiestate frui felix; licet astra minori
Sorte beent alios, amor est tamen omnibus idem.
165
Discant iusticiam cunctae per saecula gentes
Te monstrante viam, tu clara exempla daturus
Posteritate tua es serisque nepotibus olim,
Quae sancto sint digna viro, quae praemia sonti.
Ergo per te iterum terras Astraea revisit,
170
Cui comes alma Fides et terno Gratia vultu
Venit ab Orchomeno et propior Concordia gressu
Atque aliae plures pariter venere sorores.
Ac veluti quondam Saturno principe passim
Agmina virtutum posuere sedilia terris,
175
Non belli, non fraudis erat, non dira cupido
Imperii, nullos divisit terminus agros;
In medio quaerebat opes sibi quisque modestas
Simpliciterque omnes communis mundus alebat:
Talia Foedericus cupiebat saecula Caesar,
180
Ista volutabat divino pectore semper,
His innixus erat. ergo cum Caesare terras
Sancta cohors recti prisco de more colebat.
Quodsi non rabidum sedavit bella per orbem,
Non vitium rectoris erit, sed temporis error:
185
Vt quondam in mediis iactatam fluctibus ornum,
Quam ferus hinc Boreas, hinc turbidus Auster euntem
Vexat agens flatu, non ars non cura magistri
Hanc regit et frustra torquentur robora clavi:
Flatibus adversis colliditur aequore puppis
190
In medio et nullus moderantem Nereus audit.
Ipse nec astriferi quondam regnator Olympi
Invida saevorum vitavit bella Gigantum,
Quom ferus Enceladus immensis viribus Ossam
Pelio imposuit, laeva tunc tectus et armis
195
Tela trisulca Typhon non uno reppulit ictu
Contendens dextra summi fastigia coeli.
Tum pater omnipotens celsa molitus ab arce
Fulmina disiecit molem, quo turbine mersos
Inarimen alios, quosdam detrusit in Aetnam.
200
At cui non notum est, pro relligione tuenda
Te nullas timuisse vices nec vulnera saevi
Martis et ancipitis non ulla pericula vitae?
Tanta tibi pietas et inenarrabilis ardor
Nostratis fidei viguit sub pectore semper,
205
Vt tu per Scythicae glacialia frigora brumae
Ire, per ardentes Libyes sitientis harenas,
Qua non ulla hominis calcant vestigia terras,
Si Maleae credenda ratis, si Syrtibus esset,
Si quaecunque vagum discrimina possidet aequor
210
Sint adeunda tibi, quaecunque pericula tellus,
Vitasses nullos Christi pro iure labores.
Nec tibi fingo lyra: stat sancti pectoris index
Historia, Aoniis centum stant ora poetis,
Caesar, ut edictum venerandaque iussa per orbem
215
Miseris et passim proceres collegeris una,
Qua cadit immodico per saxa sonantia fluctu
Ister Noricii perstringens rura coloni,
Quaque Ratisponae detrectat pondera molis
Tergore tanta suo collectoque agmine magno
220
Et nivis et pluviae stantem detrudere pontem
Sperat et Euxinas secum rapere omnia in undas.
At moles immota manet glaciesque nivales
Ferre potens rapidi contemnit murmura fluctus.
Hic Caesar concussa videns labefactaque multum
225
Fundamenta fidei magnaque ex parte teneri
Hostibus Europen et iam ter milia centum
Romani de iure soli, de iure potentis
Ecclesiae cessisse feris sine vulnere Turcis,
Proponis quae damna fides Romana tulisset,
230
Quae spes sit reliqui, quantae victoria laudi,
Praemia quanta forent, nostris si finibus olim
Pellere Turcarum foedissima iura liceret.
Quare se bello accingant, duce Caesare, bello
Crudelem Europes depellant limite gentem.
235
Inde Palaestinam promissaque regna prophetis
Invadant, Asiae qua pars pulcherrima terrae
Solis ab occasu Libyes disiungitur arvis
Et brevior tellus alternis fluctibus obstat,
Ne nostrum invadant Eoa pericula pontum.
240
Caesaris hi monitus; sed vos, qui pectore Christum
Concipitis trinumque Deum censetis et unum,
Dicite mortales, quae tanta insania mentem
Praecipitat conferre manus, concurrere saeve
Alter in alterius temerando viscera ferro?
245
Barbarus hostis habet pueri cunabula Christi
Sanctaque pollutis calcat vestigia plantis
Pressa deo totaque tenet cum mole sepulchrum,
Quo deus impositus post tertia lumina Phoebi
Vivus ab integro visit mortalia Christus.
250
Tu tamen assequeris, tota quod mente petisti
Semper et a superis sexcenta in vota vocasti,
Sancte senex: umbris quod te labente, priusquam
Functe fores omni concessae munere vitae,
Vidisti immensum pacatis gentibus orbem.
255
Nulla quidem diro temeranda licentia ferro
Te moriente fuit, nullo Tritonia monstro
Horrida, gaudebat positis Mars impius armis.
Digna quidem merces tam sanctis moribus atque
Ingenio donata tuo. quis comparat aevum
260
Praeteritum? a Nino longos quis colligit annos
Tempus adusque tuum, quonam sub principe mundo
Tanta quies fuerit? quando tam prodiga vultu,
Tam bona Pax niveis hilaravit saecula pennis?
Clauserit Augustus vesani limina belli
265
Rexerit et laetum patriis virtutibus orbem,
Quom saevus super arma sedens, post terga revinctus
Brachia sanguineo Furor horridus ore fremebat.
Sed Romana quies fuit haec, sed bella per orbem
Altera, sed Tiphys, Minyos sed nobilis Argo
270
Vexit et in Phrygios iterum pugnavit Achilles.
Nunc pax alma tenet coeli cum cardine utroque
Solis utramque domum: testes sunt Caesaris ipsae
Austriacae gentes maioraque gentibus astra,
Hanc sibi pollicitum supremo in funere pacem.
275
Ergo quid ignavos fingis tibi Caesaris annos
Invide? nec placidae commendas dona quietis?
Num pacem non summa tenent? num sidera coeli
Inter se adverso miscet discordia motu?
Principio nondum fundato quattuor ortu
280
Corporibus, nullis gyrantibus aethere celso
Sideribus, quom mole rudi confusaque passim
Materies per inane chaos sine pondere pondus
Iret et incerto traheretur in omnia motu,
Quis mare quis solidam telluris ab aere massam
285
Rursus et aeternum clausisset ab aethere mundum,
Ni prius in rebus Concordia facta fuisset?
Haec dea stelliferum vario discrimine coelum
Distinxit rebusque vices et tempora fecit;
Hinc humus et plantis et versicoloribus herbis
290
Enituit passim floresque et poma quotannis
Praebuit, hinc valles et opacis fontibus undas
Prostratosque lacus longe silvasque comantes
Montibus excelsis, ubi cum sine legibus ullis
Agrestes homines deserta per antra ferarum
295
Errarent vulgo frugi sine munere vitae,
Candida pax illos coetum collegit in unum
Tectaque parietibus iunxit, ne tristior Euri
Impetus aut pluviosae Hyades, ne saevus Orion
Sidere vexaret; demum civilibus illos
300
Moribus instituit, patriae caroque parenti
Quantum elargiri deceat, quo frater amore
Et soror et coniunx et natus amandus et hospes.
Tum primum incurvo terram molitus aratro
Fossor et obliquo stringens mucrone racemos
305
Collegit fruges et apricis collibus uvas
Edidicitque sibi duro sudore parare,
Quo posset vicisse famem brumaeque rigorem
A membris cohibere suis. non impetus hostis
Armorumve fuit. tamen illo tempore Clotho
310
Condebat nostram meliori stamine vitam.
Quod si tantus amor belli nec Caesare dignum
Imperium censes, nisi dira potentia ferri
Saeviat et multo maculentur tela cruore,
Non erit obscurus illato vulnere Caesar.
315
Austria erit testis, totiens procul hoste fugato,
Austria barbarico quondam vexata tumultu
Sulphureis qua fumat aquis fons pallidus, unde
Oppidulum dicunt facti de nomine Thermas.
Hic hostes dare terga fugae cum clade coacti
320
Senserunt, Latii quam multa potentia regis
Afforet et quantae magno sub Caesare gentes.
Sed quid ego haec autem? longe maiora relinquo,
Inferiora sequor. dicant de Caesare Belgae
Belgarumque ferox dux Carolus, ille potentis
325
Martis honos, sub quo veluti sub fulmine belli
Intremuit tellus pavidusque expalluit orbis.
Post tamen insignes clades superataque passim
Oppida et Austriaco populatos milite campos
Candida Caesareis cessit victoria signis.
330
Hiccine praeteream lugubri pectine casum,
Maximiane, tuum? si nos in funere patris
Auscultas nostramque tibi sub pectora musam
Ire sinis, fas sit tristes perstringere fraudes
Brugarum populi: si saeva pericula vitae
335
Adiuvat et miseros quondam meminisse labores.
Sic rerum series praeconiaque alta parentis
Concita Castalio stimulant mihi pectora motu.
Te pater insidiis et tristi carcere, Caesar,
Te pater eripuit; non illum terruit aetas
340
In senium vergens et multo debilis aevo,
Non iter oblongum saevaeque ferocia gentis
Pectora, uti cecinit Clario proiectus in antro
Cimbriacus, quo non ad sacra fluenta Meletis
Aonios latices facundius hausit Homerus.
345
I nunc et dubita praeponere Caesaris acta
Scipiadis Paulisque et quos vel Graecia tollit
Africaque immensis Romanaque fama triumphis
Et gens si qua viget rebus per saecula gestis!
Si non terrifico mundum sibi Marte subegit
350
Caesar et humano renuit spumare cruore,
Hoc fuit ingenium, non segnis inertia mentis,
Principis haec pietas, non saevi inscitia belli,
Relligio, non terror erat. nam pectore virtus
Stabat et huic comites gravitas, patientia saevae
355
Sortis et humani contemptio summa negoci
Claraque magnarum solersque electio rerum.
Adde quod in senium pridem volventibus annis
Iure togae melior: bella horrida, bella per orbem
Principe te saevire dedit populique potentis,
360
Maximiane, tuo concussit Marte furores.
Vidimus imperii cultos iuga ferre Batavos
Helveciosque tui et gaudentis crine Sicambros
Et quos Mopsa suis Rhenusque intercipit undis
Additur his Morinus, quo non semotius ullum
365
Caerula Germano populum ferit aequore Tethys.
Non procul hinc Gallus violento Circius aestu
Iccia saxa quatit, statio qua tuta Monoeci
Suscipit Herculeo servatas numine cymbas.
Hic et terrifico te Francia saeva furore.
370
Expavit quotiens vexataque turbine belli,
Rex invicte, tibi, roseis quom Sequana Pontum
Irrumpebat aquis, plenusque cadavere caeso
Gurgite multiplici pluviosum versus ad Austrum
Ipse suas gentis Rhodanus non sponte trahebat!
375
At quis Pannonios violato iure tumultus
Nescit et antiquam titulis regalibus Albam
Maximiane, tibi ferventi Marte subactam?
Et modo quom rigidas vertisses signa sub Alpes,
Quas strages, quae damna tulit, quae vulnera Francus
380
Iussus item orata tibi pendere pace tributum.
Non, si mille meo resonent sub pectore voces
Et totidem ora feram Phoebeo mota furore,
Tanta canam numeris, ut non maiora supersint
Facta tibi superetque meum tua gloria plectrum,
385
Quae tibi mille queat vates lassare canendo.
Nec mihi nunc mens est, tua facta retexere chartis;
Tempus erit quondam nobis (modo vita supersit
Ociaque et placidis mens non obscura Camoenis),
Quom tua Pellaeos aequantia facta triumphos
390
Aggrediar graviore lyra. nunc dicere dotes
Caesaris et totum praeconia ferre per orbem
Carmine fert animus, tristi solatia casus
Parte futura tibi, senio qui fessus anhelo
In te Summarum reiecit pondera rerum.
395
Iuppiter ingenti bellorum mole solutus
Sic natis pugnare dedit, sic vicit Iberos
Impiger Alcides nigrosque Lyaeus Eoos,
Sic Atlanta senem saxum exanimavit in atrum
Ales Abantiades praetendens ora Medusae.
400
Ipse pater coelo securus pace sedebat
Prospiciens terras et eodem lumine pontum.
Fas mihi prodigium gelidis quod vidimus oris
In medium proferre chely, qua Caecius ingens
Norica Pannoniis disiungit rura colonis;
405
Quom modo sacrilego fallax Germania ferro,
Qua furit infidus temerata lege Boemus,
Ausa per Austriacos praedatum currere campos
Nostris praeda fuit captiuaque corpora mille
Vidimus aerio replere cadavere ripas
410
Danubii et passim violentas solvere poenas.
Vtque sub extremas undas descendit imago
Tetra virum et fundum pendentum perculit horror:
Ecce pater glauco praecinctus vellere pectus
Ister et agresti redimitus harundine crinem
415
Caeruleum admirans rapido caput extulit amni.
Post ubi crudelem scelerata ob crimina gentem
Supplicium solvisse videt, hoc Caesaris actum:
"O qui Martigenae veteri de gente Quirini
Caesar", ait, "clarae producto stemmate robur
420
Nobilitatis habes, qui vincis luce sequenti
Illustrasque genus proavis primusque priora
Post mille ingentis reuolutis orbibus annos
Sceptra tenes Latii: tune haec labente senecta?
Tune levas nostros diris praedonibus agros,
425
Qui mea mactato spoliabant arva colono
Compositique simul violabant foedera mundi?
Pro quo si liceat veras expromere voces,
Hoc tibi polliceor, nec me mea decipit ales:
Quom bis signiferum renovatis cornibus orbem
430
Cynthia curet equis, membrorum mole soluta
Candidus aeterni repetes pia sidera coeli,
Qua post Erigonem spacium patet: en tibi tota
Brachia collegit contracto Scorpius astro,
Hic ubi iusticiam discat de Caesare magnus
435
Iuppiter et regere astriferos pacatius axes.
Tunc tibi turba deum sanctis pro moribus olim
Praemia certatim referent meliusque videbis,
Quid refert servare modum finemque tenere
Et duce natura moliri rebus agendis
440
Quicquid agis, patriae quantum est impendere vitam,
Nec tibi, sed partim natis partimque propinquis,
Denique te toto generatum credere mundo.
Noveris hic, lautas quid prodest spernere mensas,
Quid fluvio sedare sitim, totamque senectam
445
Omnino nescire merum, quid pellere tecto
Simpliciter pluvias praeduraque frigora brumae;
Quid cultus odisse nurus nudataque membra
Romana vestire toga de more Quiritum,
Quid Veneris cohibere vices, nisi coniuge natos
450
Tollendi sit causa tibi, quid denique prodest,
Quod surrepit iners nulla tibi parte voluptas.
Hic tibi mercedis precium, quod factio per te
Pontificis gemini sedata est: ut foret unus
Claviger antiqui referens fastigia Petri;
455
Quod Solymos dubiae per mille pericula vitae
Viseris et Christi sacratam manibus urnam,
Limina per centum quod relligiosa vagaris,
Nostratis fidei exemplum. sic viribus illum
Egregium corpus et maiestate decorum
460
Duxisti ad summam, Caesar, sine labe senectam.
Ergo conspicui venerabilis area coeli
Vndique contendit meritas tibi solvere grates:
Hic pro sublatis ad concava sidera templis,
Ille quod argento gemmisque et nobilis auro
465
Ossa tegit solido gaudetque minora videri
Astra sibi, quam quae corpus collegerit urna.
Nam tu divitias tales exponis in usus,
Caesar, ut imperium Romanaque iura tueri
Primum rite queas; posthac vel munere divos
470
Afficis, horridula vel paupertate gravatos.
Sed tibi coelicolum qui primum assurgat honori,
Austriacae Leopoldus erit dux inclytus aulae:
Ille tibi acceptum referet, nunquamve negabit
Promeritum quod se patrum veneranda potestas
475
Sanxerit in divos arasque et sacra dicarit,
Vnde pius colitur praesensque in vota vocatur.
Post ubi siderea te sede locaverit, ambo
Parcarumque colos sortisque volubilis orbem
Dispensate manu nato caroque nepoti,
480
Alter ut imperii longum volventibus annis
Sceptra regat Latii felix, orbisque subacti
Iam senio fessus concedat lora Philippo,
Hic sibi iure datas mundi moderetur habenas
Cum seniore senex; numerosaque dona Sibyllae
485
Et pater et natus, precor, aggrediantur harenas".
Sic fatus placidam sese demisit in undam
Amnis: at illa vago circumstetit orbe rotata
In gyrum et facili iam libera vortice fluxit.
Caesaris hic finis. quin tu iam pectora moesta
490
Maiestate domas? non haec sine numine coeli
Eveniunt, finemque sibi quae viderit ortus
Res quaecunque timet: pereunt noctesque diesque
Astraque ad occasum nullo discrimine tendunt,
Non mare, non tellus, non est immobilis aether
495
Atque ubi nunc terra est, forsan mare saeviet olim
Danubiusque celer violento gurgite curret
Huc ubi nunc magnus iuga porrigit Apenninus.
An non mortales communi prodimur ore?
Mortalesque sumus? semel omnes una manet mors.
500
Non hic, quem gemimus, violenter deserit annos:
Natura labente cadit plenamque senectam
Absumsit matura dies; ceu poma suapte
Sponte sub arboribus passim collapsa leguntur;
Nec secus aere cavo, madidum quom defit olivum,
505
Lumina paulatim languent tamque ipsa coruscat
Flamma diu, quam bacca viget pariterque videmus
Deficere exhausta dubiam cum Pallade lucem.
Sic Caesar fessus dudum languentibus annis
(Namque bis octonos Pisae perfecerat orbes)
510
Parcarum non fregit opus, sed stamine functo
Ad vacuum vitam supremis reddidit astris.
Adde quod immensum tranquilla pace per orbem
Lapsus, ad aeternam remeavit pace quietem,
Non erat ulterius vitae cur quaereret ergo,
515
Praecipue cum iam fugiat quodcunque malorum
Longa dies afferre potest sortisque protervae
Impetus. at miseri dubio nos vivimus astro,
Incerti quo fata trahant: an fulminis ictus
Pendeat, an bello mors intempesta minetur.
520
Sunt quibus exitio furor est, hunc aequora sorbent,
Hunc rapit ardenti funesta canicula morsu,
Illum bruma rigens boreoque autumnus hiatu.
Exitus incertus populi, quae vita sequatur,
Quid coelum fatale dabit. num pectora mulces?
525
An nil proficimus, nostra nec flecteris arte?
Huc ades aetherea, Caesar, delapsus ab arce:
Tu carum exora natum, tu lumina fletu
(Pareat ille tibi) prohibe, noctesque per omnes
Maiestate gravi laetisque affatibus asta,
530
Ne periisse putet, venturaque fata benigne
Prome palam nato dubiisque oracula rebus.