Pietro Bonomo carmina, 45

Testo base di riferimento: S. Di Brazzano, 2003

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


45. In Pamphilum Saxum poetam qui in ducem Mediolani inuectus est et Caesarem etiam carpsit.

Saxe loquax, prodi: cur nunc temeraria tantum

      Lingua tacet? Victus forte pudore lates?

Non canis Insubri pulsum de sede tyrannum?

      Non tibi Saturni saecula nunc redeunt?

5

Tolle tuum, felix uates, super astra leonem,

      Aduersis Mauri casibus altus eas!

I nunc, nauales Venetis adscribe triumphos

      Ductaque ab Adriaco plurima rostra mari!

Quaere ubi Naupactumque ferax ditisque Coronae

10

      Moenia, Methones leta tropaea refer!

Vrbs regina maris maeret, nec uicta Cremonae

      Arua queunt tanti damna leuare mali.

Nauplia mox cernes flammis ferroque furenti

      Tecta rapi, o populis exitiose leo!

15

Nunc opus aeratas Turco ostentare phalanges,

      Quas modo dimissa Maurus ab urbe fugit.

Praestet opem Gallus, sancto qui foedere tecum

      Conexus, predam te sinit esse neci.

Attamen hoc nihil est: meritis peiora dabuntur,

20

      Insontem regno quod pepulere suo,

Et ueniet Gallis merces sua, forsan et olim,

      Maure, uolent sedes non tetigisse tuas.

"Caesar agit celeres per deuia rura Molossos":

      Quid si mox Gallos cogat et Adriacos?

25

Piscatum redeant Veneti: piget ista dedisse

      Ingratis superos regna tenenda uiris.

Te quoque poena manet uiolati, Saxe, pudoris,

      Cesareos mores qui modo, saeue, notas!

Esse putas Veneta tutus terraue mariue?

30

      Tutus ad Aethiopas uix bene, Saxe, fugis.

Nondum Romani regis tibi cognita uirtus,

      Quamque potens nostri Cesaris una manus:

Cum uolet, et Venetae uictor dominabitur orae,

      Cum uolet, Aethiopas legibus ille premet.

35

Ergo ubi ad inflatum carmen modulaberis utrem,

      Saxe loquax, tantum laedere parce Deum!