Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 18

18.

Postquam festa quies accenderat astra, parandis

Prodiit unguentis muliebris ab aede caterua.

Nomen idem cunctis et cura uidere sepultum

Marmorea Christum deflendo funere tumba.

5

Et quum prima rosis aurora rubesceret ortis

Candidus et tenebras inter lucesceret aether

Maneque purpureum uicino flaret ab astro:

"Quis molem immensam saxumque immane reuellet?

Obuia quis nobis ad Christum obstacula tollet?"

10

Talia dicentes ibant, tumulumque patentem

Emotoque uident reuolutum pondere saxum

Et super hoc iuuenem decus immortale sedentem.

Extemplo ut cursu penetrant in aperta cauati

Marmoris antra, uident alium candore niuali

15

Indutum, dextra tumuli de parte micantem

Fulgureo uultu: muliebria corda pauescunt,

Custodum trepidus timor horrida concutit ossa

Lapsaque semianimum per terram corpora fudit,

Corpora rapta fuga nuper trepidante reuersa.

20

"Vos, o faeminei non ultima gloria sexus,

Ne trepidate, pio quibus ardet amore beatum

Pectus!" ait summo coelestis ab aethere missus.

"Anne salutarem, qui uitae est auctor, Iesum

Quaeritis occisum? Gelida surrexit ab urna!

25

En locus est uacuus uicta quo morte quieuit.

Pergite et actutum mea dicta referte uocatis

Principibus necnon eadem quoque dicite Petro:

Arua Tyberiadis Galilea uolubilis orae

Migrandum est uobis: ibi praeuius ipse uidendus."

30

Haec ubi, mixta timor rapit inter gaudia mentes

Foemineas; in amica ferunt se tecta uolantes

Notaque discipulos faciunt ea uisa per omneis.

Hi uero ingenio muliebri haud credere quicquam,

Somnia quin delira putare et uana referri.

35

Interea Petrum stimulis amor urget adactis:

Concitus unde ruit cursu, simul emicat alter

Fulmineis alis et, praepetis ocior aurae,

Praeuolat hic Petro et uestigia transiit ardens.

Primus et ad tumuli specus astitit ipse nec intus

40

Se tulit, inspexit sed lintea solaque uidit.

At prior hoc uacuum qui tardior inuolat antrum,

Lintea seposita et sudaria uidit in una

Parte loci inuolui, diuino a uertice tegmen.

Et qui primus erat subiit specus ille secundum.

45

Visa uiris fecere fidem surgentis Iesu

Sacraque fatidici patuere oracula uatis.