Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 17

17.

Vtque cibi et potus hausit libamen amarum,

"Sic consumor", ait, "uatumque oracla peregi."

Praeuius huic mortis pallor subit ora, grauescunt

Lumina; tum dextrum ceruix accumbit in armum.

5

Ipse graues oculos in coelum sustulit altum,

Pallentesque genae lachrymis maduere caducis

Et uox ingenti clamore suprema secuta est,

Qua manibus patriis animam commisit euntem.

Spiritus euicta morte et tepida ossa reliquit.

10

Concidit hinc flexo caput illud amabile collo,

Cruraque pressa suo exanimum sub pondere corpus

Complicat inferiusque ruentia membra residunt

Et tendunt laxo laniatas uulnere palmas.

Laetifer hunc alta speculatus ab arbore serpens

15

Victus ad infernas cruce, conto truditur umbras.

Horribilisque globus caligine densuit atra

Inuoluens omnem terram caelumque profundum;

Saxaque concurrere suos conisa per agros

Scissaque dissiliere, tremor concussit Olympum.

20

Pars ingens templi crepuit, tum nobile uelum

Rupit et a toto sacrorum arcana reclusit.

A diis auditae uoces abeuntibus alto

Aethere, ploratus et lamentabile carmen.

Et ueterum monimenta patrum patefacta dehiscunt,

25

Excita sacrorum redeunt in corpora manes:

Postquam surrexit Dominus, prodire sepulchris

Visa (genus sanctum) sanctaeque apparuit urbi.

Centurio attonito custos cum milite fixus

Stabat ab aduerso. Visa qui morte Tonantis

30

Terrificis rebus per tot portenta secutis,

"Iste uir", inquit, "erat iustus diuinaque proles.

Quam uhemens animam, quam uoce emiserit ampla!"

At procul haec matrum globus aspiciebat acerba

Et matris comites Christi fidaeque ministrae.

35

Quas inter Mariae Galileides: una minoris,

Altera maioris fuerat quae mater Iacob.

Tum patricidae populi spectacula magno

Obstupuere metu, simul omne reuertitur agmen

Territaque horribili feriebant pectora planctu.

40

At Marie uirgo pulla circundata palla

Solis et orba sui radio cadit ante crucique

Haesit, odorato dans oscula plurima cedro,

Fusaque sic roseo tinxit se sanguine mater.

Tollitur hinc, niueis extensaque brachia palmis

45

Sustulit alta uolens attingere uulnera nati.

Ter conata pedes amplecti stipite celso,

Ter reuoluta ruit rursusque erecta sub auras

Deficit et socias inter collapsa recumbit.

Illam curat amor tantae langore procellae;

50

Ni faciat, tot uicta malis extincta peribat.

Iam iam pendentis nati miserabile corpus

Spectaclumque uidens tam flebile, tota refusas

Soluitur in lachrymas ululantibus orba querelis:

"Hei, mihi morte dolor, mihi funere acerbior omni!

55

Non licet - ah! - te, nate, sequi me caede peremptam!

Nam sine te mea uita mihi quae uita futura est?

Quae mater uel quis fuit unquam talia passus?

Et potui superesse maris tot fluctibus acta?

Quippe solum omne mei longe est maris aestibus impar,

60

Ah, matris meminisse tuae ne, nate, graueris,

Tam desolatae matris, neu despice fratres,

Nate, tuos, quamuis absint te in morte relicto,

Respice qui crucis alta tuae sunt signa secuti!"

Haec dicens lachrymis extillat et ora cruore

65

Tincta lauat, pallens ut nati exangue cadauer.