Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 16

16.

Iamque locum subiere iugi quoi Golgotha nomen,

Qui damnatorum tabentia corpora pandit,

Horrendus uisu et graue olentem spirat odorem.

Hic tot ob exhaustos et tot fera flagra labores

5

Aruerat Iesu sub sicco lingua palato.

Propinant illi mala pocula uitis amarae,

Fatidicus sacro cecinit quae carmine uates,

Nec delibato calicis se proluit haustu.

Mox et lictor ei raptos abstorquet amictus

10

Et spoliat corpus lacerosque exulcerat artus,

Dum trahit haerenti concretas sanguine uestes.

Nudus et urentes ad frigoris astitit auras

Christus, acu pellem et ferrugine pictus Hybera,

Noas, Iacche, tuae dulcedine desipit uuae,

15

Vnde pudenda nequam genitus deridet aperta.

Plena dolore graui mater miserabile uisu

Affuit: "Heu, quae te fera pessima, nate, uorauit?"

 

Haec dicens capite ipsa sui uelamen honoris

Coepit et aegra sui circundat foemora nati.

 

20

Apparitor ea natum diuellit et ipsam

Deturbat; sociae secum duxere ululantem.

Christus et ante crucem subducitur, hostia sancta,

Incubuitque solo. Tunc se pro sontibus offert

Omnibus aeterno patri immortale piamen.

25

Inde repente manus ambas et crura ministri

Corripiunt et tigna super posuere supinum.

Malleus et claui punctis sonuere retusis.

Tum primo dextram caeli quae condidit arces,

Iustitiae quae regna tenet, quae lumina caecis,

30

Quae surdis aures et mutis ora resoluit,

Per medium palmae horrendo transuerberat ictu,

Ferreus unde trabem quadrato uulnere clauus

Transiit et ruptis stillauit sanguine uenis.

Membra dolore truci respondent, ossibus intus

35

Obriguere suo contractae uiscere carnes

Et latus accurrit reuolutaque brachia ad ictum,

Hostili quo laeua manus ceruice pependit.

Hostis ab amplexu sese explicat, unde sinistram

Torquet in aduersum subducto pectore cornu

40

Illiditque caput. Tum spicula iuncea subter

Et durum capiti subigit puluinar acumen.

Defecitque manus Christi torquente ministro

Nec laeuum potuit contingere laeua foramen.

Quid faciant aut quo protelent ordine corpus?

45

Reste ligant et lata trahunt in cornua palmas

Brachiaque enodant et cratem pectore laxant.

At postquam signo manus est adducta secundo

Et confixa trabi pariter, sub pectora uenter

Contrahitur strictaeque suo cum foemore bases

50

Sic imum efugere pedes et crura foramen.

 

Ergo a calce pedes innexa fune trahentes

Viribus extorquent amotaque ab ossibus ossa

Iuncturae laxant et toto corpore soluunt.

Et lumbi et scapulae costis et spina retexis

55

Tenditur in longum seditque in pectore mentum.

At medias arcent et in ima foramina plantas

Malleus et clauus non uno perforat ictu.

It cruor et triplicem diffundit ab arbore fontem.

Haud mora, uexillo nam Rex attollitur alto,

60

Solis in occasum, fixa cruce rupe cauata.

Inde triumphalis supra caput additur altum

Causa necis titulus Pilato a praeside missus.

Tres linguae hunc, terno uersu, ter nomine pandunt

Inciso Iesu totius regis Iuda.

65

Ob quod pontifices ringi ac deradere frustra.

Vtque duos secum crucibus fixere latrones,

Altior hos inter trabs est erecta cupressi,

Eminet et medium Iesu sublime tribunal.

 

Trans fera confixo ferratis uulnera clauis

70

Illudunt uariaeque insultant undique pestes.

Praeterit ille caput quassans et talia iactat:

"Vah, demoliri templum qui te asseris ingens

Posse dei, tribus idem et te instaurare diebus,

Te modo met salua, summo es si natus Olympo,

75

A cruce desilias manibus pedibusque refixis!"

Necnon pontifices, scribae populique senatus

Talia sese inter sistentes ore fremebant:

"Qui reliquos saluat, sibi deficit ille nec idem

Se saluare potest. At si rex esse laborat,

80

Expediat ligno modo se et descendat ab alto,

Vt credamus ei. Si tam confidit amico

Numine, saluetur; dixit se numine natum!"

Quique residebat custos in gramine miles

Seruabatque crucem, deriso apponit acetum.