Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 14

14.

Postquam pontifices Pilati ad praesidis aedes

Aflicto traxere sequentem corpore Christum

Incircumcisi Romanaque iura tyranni,

Abstinuere pedes polluto limine sacros,

5

Ne sua foedarent uestigia, sanguine sed non

Continuere manus iusto foedare rapaces.

Pontius addictum morti Pilatus Iesum

Vidit ut, inde foras extra praetoria fertur,

Cuius et accusent exquirit fraudis eundem.

10

Exclamant alto quibus infula uertice uitta

Sacra caput duplici sub inani stemmate fulcit:

"Ni veterator homo, tibi cur sic tradditus esset?

Iste mali factor per nos excussus ad unguem."

 

"Sufficit examen uestris si legibus", inquit

15

Pontius, "hinc pariter sententia iure sequatur:

Tollite, conficite hunc sceleri nec parcite tanto!"

"Non licet hoc nobis", dedit huic responsa sacerdos.

Nam sua fata deus sic est sortitus Iesus

Euoluitque uices, quas iam praedixerat auctor.

20

Criminibus falsis alii latrare nugasque

Tendere mendaces: "Iste est subuertere ritus

Gentiles ausus, Christum se condere, regem,

Pendere caesareum docuit prohibere tributum."

Pontius hic iterum fertur praetoris in aulam;

25

Euocat huc Iesum, quem si rex esset, ab ipso

Scire petit. Iesus responsum tale tyranno

Reddidit: "A tene hoc memoras? Aliisne doceris?"

"Nunquid ego", huic inquit praeses, "Iudaeus? Iniqui

Pontifices et gens tua te mihi traddidit ultro.

30

Qua te fraude notant? Qua labe fatebere sontem?"

"Non mea labentis sunt regna fluentia mundi.

Quod si mortalis domini mea regna fuissent,

Vidisses forsan pro me certasse cohortes

Quas habeo nec Iuda tibi me tradderet asper.

35

Nunc autem mea uis minime hinc est", fatur Iesus.

"Es igitur tu rex?" aulae qui praesidet inquit.

"Tu quod ego rex sum faris", respondit Iesus.

"Natus ad hoc ego sum qui lumina solis adiui,

Vt tester uero; cuius quicunque coruscat

40

Lumine, uoce mea trahitur." Quoi Pontius inquit:

"Quae ueri est ratio? Verum qua luce nitescit?"

Protinus hoc dicto repetit Iudaea citatus

Agmina principibus causamque excusat Apellis,

Eruere insontem cupiens a turbine Christum.

45

Inualuit populi fragor insonuitque procella

Tetraque centiloquis exclamat hiatibus hydra

Talia: "Iudaeam populos conciuit in omnem,

Quos usque huc docuit Galilaeis actus ab oris."

Hunc ubi Pilatus sub Apellae iure tyranni

50

Audiit ac regno natum, intra tecta remisit

Herodis, qui tum Solymis erat aedibus hospes.

Hunc autem Christus postquam stetit ante cupitus,

Laetanti toto est gauisus pectore princeps.

Nam quaedam sperabat eo data signa uidere.

55

Propterea multis praesaga oracula Christi

Scitatus, frustra surdas tentauerat aures.

At templi proceres instant et fraude maligna

Vrgent assidui: resonat latratibus aether,

Vincla tenent humilem taciturnique oris Iesum.

60

Vt uenator ouans cinctis indagine syluis,

Haesit ubi capreae genus intra retia dama,

Vociferante furit fremitu praedamque silentem

Circumstat, uacuas ingens it clamor ad auras

Latratusque canum rabido ferit aethera rictu.

65

Haud aliter saeuit populus; stat ut agnus adactis

Forpicibus Christus, quoi ferreus opilio instat.

Herodes ubi nulla uidet responsa nec ulla

Signa dari se nec saltem proprio ore tueri,

Spreuit eum, spreuit totque agmina mente superba

70

Et super indutum niueo delusit amictu,

In tua iura iubet tibi quem, Pilate, reduci.

Hactenus hos inter reges hostile fremebat

Dissidium, sed tunc animis sociantur amicis.

Pontius interea praeses uocat omne furentis

75

Concilium populi Christo ad se rege reducto.

"Offertis mihi uos hominem, quem nulla seueri

Iudicii censura notat. Nam excussa patescit

Simplicitas ab utroque suae modo iudice causae:

Iudice uos", inquit, "testes Herode, reatu

80

Supplicii nullo nobis damnante remissum."

Infremuere simul proceres emissaque uibrant

Spicula linguarum, saeuo tonat ore Megaera.

Quem nihil illa mouent, adeo stat fixus in almo

Robore, Trinacriae qualis iacet insula ad omnes

85

Aeoliae flatus immota sonantibus undis.

Non sic Pilatus, sed in illo fluctuat aestu,

Passibus emotis tremit icto et uertice nutat.

Despectum stimulat uerbis, ut tela reuulsis

Perfringat iaculis et turbida nubila soluat.

90

Praeside sed Christus multum mirante tacebat

Et mediante uiam, si qua unguibus eruat uncis

Insontem, munus populo Paschale petendus.

Iam prior ipse petit, iam Barraba, pestifer urbis

Seditio, innocuus populo et datur optio Christus.

95

Barraba pontificum iussu leue uulgus iniquo,

Barraba conclamat munus solenne daretur.

 

Pontius ut uidit quod nil prodesset, atrocem

Sed magis irritet uesana plebe tumultum,

Barraba tum populo donatur carcere liber.

100

Vt manibus iusto scelus omne a sanguine lotis

Credit et excussum Pilatus et ore fatetur,

Iuda sibi et natis ueniat cruor iste precatur.

Quaerit adhuc illis in fluctibus ire per altum

Et Iesu lacero saeuum placare furorem

105

Pilatus mortem uel sic arcere supremam,

Corripiatur ait flagris caedendus adactis.

Illico lictor atrox hunc arripit ungue cruento

Virgineosque suis denudat uestibus artus.

 

Atque illum adductis manibus post terga reuinctum

110

Alligat haerenti duplicata fune columnae.

 

Interea fasces et uirgea flagra ministri

Expediunt, accincta truces et brachia torquent.

Tunduntur sancti repetitis ictibus artus

Atriaque effactis resonant a carne flagellis.

115

Defessis alii subeunt aliisque cruentant

Verberibus, alios infigunt ictibus ictus.

 

Brachia tum lassi tot per tormenta ministri

Collapsum tereti soluunt a marmore Christum.

Vestibus inde suis languentes induit artus.

120

At noua portantem ludibria postibus amplis

Affusam excipiunt praetoria lata cohortem.

Rursus et incipiunt alii saeuire furores:

Arrepto Iesu, fracta cute uestis adhaesis

Vulneribus trahitur tumidosque exulcerat artus,

125

Purpura coccineo chlamydem circundata limbo

Ducta super, sedit regali irrisus amictu

 

Iuncea praedura quoi spicula cuspide texta

Imponunt capiti, regni diadema futuri.

 

Quoi genibus flexis illudit miles adorans

130

Alternatque ferox alaphas et ab ore cruento

Tetra uenena uomunt, ab harundine uapulat altus

Vertex ille dei, summi thesaurus honoris.

Intrauere caput spinae, fluit undique riuis

Destillatque cruor circum foedata per ora,

135

Permixtus sputis. En est rubicundus ut uua

Pressa manu, cuius superauit lilia candor.

Pontius ire foras extra praetoria Christum

Iussit et ipse prior se fert ac talia fatur:

"En misere afflictum uobis adducimus illum.

140

Saeuitum satis et ratio quam postulat ultra!

Ecce patens homo! Sarrano chlamydatus in ostro

Progreditur fixis redimitus tempora iuncis."

Tum magis infremuere furorque ardescit hiantum:

"Fige cruci, iam fige!" nefasque execrat. At illis

145

Praeses ait: "Iustum uos hunc configite! Causa

Nulla mihi: satis hoc examine constitit insons."

Illi tela uomunt ore et iaculantur acerbo:

"Debet lege mori, quia quum mortalia gestet

Membra, deum sese lingua iactauit inani."

 

150

Horruit inde magis Pilatus, et intima Iesu

Accito repetit praetoria; quaerit origo

Quae sit ei. Christo responsaque nulla ferenti

Rursus ait: "Mihi non loqueris, quem rite potestas

Est penes in te omnis, qua te seu tollere tigno

155

Sublimem libeat seu uinctum absoluere possum."

Christus ad haec: "In me iuris tibi nulla facultas

Nec fas esse potest nisi desuper. Ille cerastes

Maius crimen habet qui me tibi traddidit atrox."

Pontius hinc igitur studio contendit inani,

160

Liberet ut Christum rabidae de fauce procellae.

Ni fremitu populus, ni tam synagoga reclamet:

"Caesaris esse negas, hunc si dimitis, amicus:

Caesaris imperio sceptrum regale repugnat."

Praeses amicitiae sub caesaris ire periclum

165

Expauit Regemque foras educere iussit,

Ipse tribunali secto de marmore sedit.

Ante diem Paschae uenturum luce sequenti

Sol prope ad aetherias penetrauerat igneus arces.

Tunc irrisa deum Iudaea per agmina Regem

170

Pontius ostentat. Populus "Cruce tollite fixum!"

Ingeminat. Praeses "Vestrum cruce figere regem

Mene", ait, "impelli?" "Rex haud nisi caesar habendus

Est nobis", sacrae responsa dedere tiarae.

Abnegat ipsa suo regi Iudaea rebellis

175

Et sibi Romani sceptrum nisi caesaris esse.

Iccirco praeses formidine ductus auara

Traddidit his Christum configi in cornua tigni.

Haud mora, corripitur trabeaque exutus amictus

Induitur proprios et collo reste ligato

180

Ducitur ingenti scapulas super arbore pressus:

Fert humero regni uenturi insigne trophaeum.