Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 13

13.

Exoriturque aliud miserabile: sydus Olympi

Qui modo Petrus erat, uilem dedit arce ruinam,

Vnius ancillae deiectus ab ore furentis.

Namque hunc illa uidens obtutu fatur iniquo:

5

"Nazaret hic etiam fuerat cum principe Iesu!"

Protinus ille suum negat immemor esse magistrum,

Ore palam cunctis, aut hunc si nosset Iesum.

Conscia mens trepidi stimulis agitata timoris

Stare nequit: tacito sensim fugit atria gressu.

10

Mox stetit, ut seram plaudentibus excitat alis

Auroram gallus, dum personat aethera cantu.

Tunc alia ut tristem uidet hic ancilla morari

Atque apud astantes Iesu uocat esse tribulem,

Abnegat hoc iterum uix unaque fluxerat hora.

15

Atria rursus init, repetit quoque frigidus ignem.

Inuasere uiri sine robore debile pectus:

Hic in Oliueti uidisse hunc asserit orto

Cum duce deprenso, Petro hoc ait ille neganti:

"Quin Galilaeus ades et te tua dissona prodit

20

Lingua." Sed abiurat detestaturque Magistrum

Petrus. Et insonuit cantu super aethera gallus.

Ast oculi Domini conuersaque lumine flamma

Irradiat Petro tenebrosaque frigora soluit.

Extemplo memori praesagia pectore uoluens

25

Ternaque cum galli bino periuria cantu,

Ingemuit, mox et tristem fugit eminus aulam,

Vberibus lachrymis et fletu pastus amaro.