Niccolò Buonaiuti epistulae 36

Testo base di riferimento: F. Porro, 2023

Cura dell'edizione digitale: F. Porro, 2023


Epistola Nicholai Michaelis Bonaiuti Florentini de nobilitate patriae incipit

 

Eloquium linguae mordacis ab ore prophano

Praefatum turbae procerum mea carmina cogit

Scribere ceu pondus patriae dicione gubernat

Multorum series veneranda sede iubendi,

5

Quod recitat vilem populum cum turbine fastus,

Lora magistratus eius plerumque ministrat,

Artifices ipsius habent et frena regendi,

Qui nimis egregias stirpes calcare fatigant

Et varios comites crebro et dicione barones

10

Et multas urbes cupiunt vexare propinquas,

Quod dempto dubio toto sub cardine Phebi

Dedecus est illorum qui gratantur honore

Sceptri vel potius famosi regis amore

Ac horum qui servant nobilitatis habenam.

15

Narrat si fasces constrinxit in urbe senatus

Inclitus ipse fuit, nitidis expertus in armis

Et leges tribuit moderato pollice turmis.

Si quondam solium populus conduxit Athenis,

Ille fuit caro fultus fervore sophyae,

20

Graecorum miro pandit cum nomine mores.

Si tenuit Cartago diu fastigia virgae

Multotiens vertendo palam super aequora classem

Cives eius erant docti Mavortis in arte.

Si quidam replicat laetatur tempore nostro

25

Ianua cum mirando libertatis honore,

Ipsa ducem quendam proprio sub culmine servat,

Munitas adeo puppes in gurgite ducit.

Si coetus Venetorum solamen in aede

Constituit simili sistit sermone vocatus,

30

Quamvis mobilium procerum de semine constet

Et satis armatis sulcet cum classibus aequor,

In pelago varios mittit luctamine nautas.

Et vilis populus quem intus Florentia nutrit

Non fruitur quodam saevi certamine Martis,

35

Ac tantum inculcat dira dicione propinquas

Vrbes et plebes nimis et livore barones

Et caros cives patrum de sorte iubendi

Pellit et atroci rigide sub lege recludit

Progenies eius pulchro de germine cretas.

40

Quod miror sicut talem sufferre laborem

Famosae proles Latii regione repertae,

Nam possunt sine commoto discrimine belli.

Sic ego cum rudibus respondeo versibus illi,

Tu laurenti qui es Romano semine caro

45

Conceptus Petrucci Sordi sanguine natus

Si bene describo recte spectare valebis,

Si male narrabo iuste reprendere nosces,

Si vere fabor digne laudare citabis,

Quod tibi perfectum donum constanter amoris

50

Nobilium morum gaudet praebere favorem,

Quod neque cognovi tota statione Latina

Iam quendam civem similis virtutis honore

Praefultum sicut crevi tua corda patenter.

Dico quod cives quorum fastigia mordet

55

Eloquium totiens illud fervore prophano

Non sunt degeneres sicut recitare fatigat

Nec sine causa fortassis reprobare peroptant

Egregias stirpes horum penetralibus ortas

Nec multos comites pelli et de sede tirannos,

60

Qui pedibus calcant populos ac oppida circum,

Absque pio studio crebro superare laborant,

Quod recte loquar ostendam ratione tenaci,

Sed pridem patriae sortem replicare coartor

Quae fundata fuit Romano semine quondam,

65

Quod vere procerum tecum discrimina cernas.

Silla sibi tribuit praefultus milite vasto

Principium sicut praesertim fama profatur,

Invectiva Colucci enim caligine dempta

Pandit ceu laribus statuit constare colonos

70

Dux talis valde ducendo pila Quiritum.

Sed penitus destruxit cum predonibus illam

Totila praecinctus dira legione Gothorum.

Sed postquam cives migrando tempore quodam,

Auxilio Romae coepto vel principis eius,

75

Fecerunt dando validis tironibus aurum

Restaurare suos firmatis turribus aedes.

Ceperunt fasces tandem cum pignore sedis,

Egregie proles retinendo lora iubendi,

Quae nimium fastu mote livore prophano

80

Vexabant vilem populum turbasque labantes,

Raptabant fruges eius fortasse puellas

Ni temerabant, matronas timidasque frequenter,

Agricolasque rudes pariter servosque fideles

Nec non ecclesiae foedabant munera sacra,

85

Presbiteros adeo laedendo mente superba.

Quod Deus aeternus Sathanam committere litem

Inter eas permisit adhuc vexamina cladis.

Altera pars Gibellinum tutamen amavit,

Altera Guelforum fuit a sermone vocata,

90

Quae secum potius captavit plebis amorem,

Auxilio papae Romano culmine serpti.

Fortiter inter se Bellonae tela movendo

Vna palam pellens aliam cum pondere ferri

Saepe suos gladios diffuso sanguine tinxit,

95

Saepe vicem variam mordax fortuna revolvit.

Pars quoque Guelforum tandem superavit in aula,

De laribus pepulit motis tironibus illam,

Deinde fuit corrupta nimis fervore superbo

Divitias eius raptando corde prophano

100

Mites matronas vulgi et livore catervas

Et duros agrestes cum dicione gravabat,

Vndique vexabat viles fervore colonos.

Quod Iam Dellabella pio de semine cretus

Magnates cives mordaci lege ligavit,

105

Ne possent parvum populum truncare per arva

Ne possent eius fulvum raptare metallum,

Lora magistratus horum de germine traxit,

Quamvis ipse fuisset caro sanguine natus

Elegit potius semet sociare maniplis

110

Plebis quam cum fallaci fuligine fastus

Nobilium procerum qui conculcare volebant

Cives et patriae celsae solamina sedis

Et multae stirpes pulchro de semine dictae

Exhibuere sibi dignum plerumque favorem,

115

Quae postquam manserunt vulgi pignore vinctae

Frena magistratus retinendo cum ordine virgae,

Quae conservant mirae libertatis habenae

Pondus adhuc patriae fasces in parte iubendi,

Quas proles terso recitat dictamine Dantes

120

Esse satis dignas primo tutamine parvae

Vrbis cum procerum sortis discrimina cantat.

Sic Deus expellit cara de sede regendi

Fallaces hominum stirpes comitesque superbos.

Sic dedit in manibus Caldeorum agmina regis

125

Hebraicae turbae, pariter fastigia virgae,

Pro viciis regum et patratis turbine fastus

Nobilium iuvenum, quoniam fervore prophano

Vexabant vulgus raptando pondera gazae.

Sic quoque Romanum renuit constare senatum

130

In solio quando probitatis dona reliquit,

Luxurias quaerendo diu lasciva patravit,

Quod plerumque nephas agitans cum corde protervo,

Multotiens rapuit fulgentis pondera census.

Sic Deus omnipotens recte qui cuncta rependit

135

Pro culpis hominum longo cum tempore gestis

Extrahit egregias turbas de culmine sedis

Et vili populo concedit frena regendi

Multotiens dat et adversis tironibus oras,

Pro tali causa praebet calcare tirannos

140

Et validos comites urbes pariterque propinquas

Sub pedibus vulgi Florentino agmine cincti.

Nunc dubio dempto recte cognoscere debes

Quod plures stirpes retinet Florentia secum

Quarum nobilitas surrexit in ordine primo

145

Quem Dantes laudat propriis cum versibus eius

Et multos cives quorum dicione secunda,

Egregiae proles rutilo sub Sole fuerunt,

Cum Iam Dellabella tenaci lege ligavit

Magnates homines, constrinxit semen eorum

150

Qui quoque cum populo conservant frena iubendi,

Qui forsan iuste quaerunt calcare tirannos

Et varios comites Latiali parte locatos,

Pro viciis horum vel proditione reperta.

Sed paulo cupio recitans discernere tecum

155

Qualiter egregium nobis solamen adheret.

Si probitas concedit nobilitatis honorem

Inclitus est quisquis fulget virtutis amore.

Si dat eum pulchro dominandi stare tropheo

Vel gremio patriae crebro fundare theatra

160

Sive palactia vel potius cum turribus alta

Moenia vel secum fulvum glomerare metallum

Vel dare robustis multum legionibus aurum

Pro causa defendendi a tironibus hostis

Illam vel causa dilatandi undique iura

165

Eius et ingentes proceres superare sub armis,

Depulso dubio, recte narrare valemus

Quod stirpes quas in solio Florentia pascit

Egregio fultae sunt nobilitatis honore,

Quod multis plus quam centum prefulexerat annis

170

Iam Phebus quod laudanda statione fuerunt

Lora magistratus salvando pectore forti,

Militiae dono plures gaudere videntur,

Alta palactia gesserunt satis ordine pulchro,

Moenia terna simul stauratis turribus horum,

175

Templa diu miranda pio fecere vigore.

Sub pedibus patriae strinxerunt oppida vasta

Et validas urbes circum proceresque potentes,

Adversos hostes diro cum pondere Martis

Laeserunt pellendo de penetralibus illos.

180

Si quoque non sistunt cinctae Mavortis ab armis

Dant propriam gazam et multum tironibus aurum

Pro causa defendendi a praedonibus alta

Frena magistratus patriae civesque frequenter

Nec non affectant praestantis dona sophyae,

185

Sic sua prudenti conservant pignora sensu.

Ceu cum Mediolani dux superare citavit

Ipsas et Pisas emit cum pondere fisci

Nec valuit tantum secum replere furorem.

Ceu quando Ladylaus fremuit raptare theatrum

190

Illarum serum glomeratis undique servis

Non tamen accepit quicquid violare putabat.

Vt quando princeps dominans in sede Veronae

Thuscorum voluit solii raptare tenorem,

Quod fuit illusus vanis conceptibus eius,

195

Et plures urbes maesto cum corde reliquit.

Multotiens sic deludit fortuna barones

Ac illos crebro miro de culmine pellit.

Ergo vides sicut vacuo sermone loquntur

Multi cum populum nostrum reprobare laborant,

200

Quod neque tam vili sistit de germine natus,

Quam rigide fantur, quanto firmare fatigant,

Nec nimis iniuste quaerit calcare tirannos,

Adversos adeo cives proceresque superbos.

Si neque tam recte ducit fastigia sedis

205

Quam decet aut mandat Dominus fulgentis Olimpi,

Rex Deus aeternus vere sua crimina noscit

Et sibi concedet staurato tempore poenam,

Ceu tribuit multis quondam sub cardine Lune,

Quod nemo valet ipsius fugitare furorem

210

Quando suos praebet motis languoribus ictus.