Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 9

9.

Interea capita aedituum coiere nefanda

Atque senatores inimica sub atria Cayphae.

Et consulta ferunt, ut Christum fraude doloque

Comprensum occidant, ast hoc ubi festa diei

5

Lumina praetereant, insit ne plebe tumultus.

Tum fera Tisiphone summum de uertice crinem

Vipereo, Stygia dirum de gente Marassum,

In Scariotei coniecit Pectora Iudae,

Vnius e Christi bis senoque ordine caetus.

10

Concitus hinc abiit in principis atria Cayphae,

Iam penetrat foedi praeceps ante ora senatus.

"Munere me quanto, o proceres, donare velitis

Vt genus hoc hominis tradam", sic improbus inquit.

 

Argenti nummos dare tot pepigere quot olim

15

Iosepho infensi fratres pro fratre tulerunt.

Proditor hinc Iudas quaenam opportuna darentur

Tempora uenatur sceleri, sine murmure turbae.