Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 8

8.

Vespere solus erat soloque in uertice Christus.

At socii fessi mediis iactantur in undis

Proraque ab aduersis illisa retunditur Euris.

Quum uero iubar aurorae iuga montis ad alta

5

Puniceo gallis excitum aspirat ab ortu

Quartaque nocturnis uigilantia uertitur horis,

Ipse laborantem cernens in gurgite puppim

Difficili, montis dorso decurrit ab alti et

Per mare tendit iter tumida suspensus in unda;

10

Caerula cui siccis subsidunt aequora plantis

Firmaque non solitus stupuit uestigia pontus.

Quom super ire uirum fluctus uidere tumentes

Transque laborantes et trans freta feruida nautae,

Exclamant trepidi turbataque numine mens est.

15

His "Ego sum" tum Christus ait, "procul omnis abesto

Corde timor nostrum subeatque in uiscera robur!"

"Nate deo, si dexter ades, tua numina" Petrus

"Me quoque adire iube molle hoc super aequor eundo",

Sic ait, o tanto spes opportuna periclo.

20

Innuit, unde Cephas ardenti corde per aequor

Ibat ouans agiles neque tinxerat aequore plantas.

Irruit at moto uhaemens a gurgite nimbus,

Nec tenuit titubata solo uestigia Petrus:

Labitur ante graui pressus terrore ruitque

25

Imploratque uocans Dominum clamore propinquum.

Mox extenta pius porrexit brachia Iesus

Apprensumque atros reuomentem pectore fluctus

Eleuat incusatque fidem labentis omissam

Conscenditque foros mediaque in puppe recumbit.

30

Tum uenti posuere, silet placido aequore pontus.

Hunc adeunt socii praesens et numen adorant.