Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 7

7.

At pius audito casu morientis amici

Ingemuit Christus, lachrymis testatus amorem,

Cumque suo coetu celeri fugiente phasello

Trans freta, conscendit montis loca sola seorsi.

5

Multa cateruatim gens hunc plebesque secuta,

Littora circuitu superant sinuosa pedestri.

Ipse sedens summo socios in monte docebat.

Interea attollens oculos procul agmina uidit

Tendere se uersus. Quibus illicet obuius ibat,

10

Comiter excaeptos dulci et sermone leuatos

Recreat hos, illis animos et Corpora sanat.

 

Tum duodena phalanx (ut sol deuoluitur alto

Tectaque decliuis fumantia uesper inumbrat)

Ieiuni populi duros miserata labores:

15

"En", ait ad Christum, "populus labat iste famescens;

Corpora, dic, curet dimissa per oppida turba:

His etenim impendent desertis uallibus umbrae."

Respondit soli lingua tentante Philippo:

"Vnde graui huic populo Cererem mercemur alumnam?"

20

Dixerat hoc operis non nescius ipse futuri.

At iuuenis: "Non bis centum denaria panis

Sufficiunt ut des paruas tot in agmina micas."

Audiit Andreas ac talia sedulus infit:

"Est puer hic unus, qui panes quinque duosque

25

Affert pontiuaga de gente paropside pisces.

At quota pars? Et sit micis libanda pusillis."

"Hos huc ferte mihi uiridique in gramine campi

Discumbant humiles conuiuia fusa per herbas

Et quot quinque decem", dixit, "tot in ordine sunto!"

30

Discubuere uiri centum per gramina mensis

Foemineumque genus puerique impube petulci

Agmen ibi, quod quisque suis cum matribus ibat.

Tum data quinque capit cerealibus ordea crustis

Decoctosque maris geminos e gurgite pisces

35

Attollitque oculos duplicesque ad sydera palmas

Gratatusque patri diuino famine iussit:

"Crescite multiplices mensasque implete iacentes!

Hos in frusta secans socios partitur in omnes:

Exundatque Ceres piscisque exuberat amplo

40

Germine bis senis a fonte canalibus, instar

Fluminis, et mensis centum discurrit in oras.

Postquam exempta fames epulis, saturataque plenis

Conuiualis adhuc penderet sessio mensis.

Edicit sociis relegent sibi quisque canistris

45

Relliquias epuli, mensis quaecumque supersunt.

Tum bis sex cophinos implent stipantque prementes.