Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 6

6.

Iam sensim elapsus scandit freta nauibus apta

Cum sociis curritque uiam spumante phasello.

Nox erat, et placidae Christus sopita quieti

Membra dedit, durum capiti ceruical honesto.

 

5

Incumbit ponto nimbus, sonat unda procellis,

Et tumidi toto consurgunt gurgite fluctus.

Annixi antennas intensaque carbasa nautae

Eripiunt uentis et ab aestibus humida uela.

Prora secat fluctus rapidaque aspergine sudat,

10

Eminet acta ratis modo aqua suspensa tumenti

Et modo prona labat praerupti uertice ponti,

Et latere alterno crebram capit et uomit undam.

Albicat in tenebris aestus et sibilat auster,

Nauticus ingeminat clamor stridorque rudentum,

15

Mors intenta furit diuersaque praelia miscet,

Vita latet custos et sustinet omnia uictrix.

Interea uariis socii terroribus acti

Et nautae acclamant "Vita addormiscit!", hiantes:

"Salua, o Rex, Rabbi, manifesto hoc eripe laeto!"

20

Christus ut euigilans altum caput extulit, auris

Inuisas hyemes tempestatesque profundo

Emissas baratro conuulsaque caerula fundo

Feruere prospexit Stygiis oppressa ruinis,

Iactatos undis socios coelique procella:

25

"O miseri, quo uestra fides euicta periclo est?

Quo tremor inuasit pauitantia frigore membra?"

Astitit hoc dicto, rursus dehinc talia fatur

Increpitatque undas urgentem et flamina nimbum:

"At tibi, saeue nimis, uis isthaec cesset inanis!

30

Tanta ne sit uobis audacia! Tuta quiescant

Aequora! Sic tantas potuistin tollere moles?!

Vos ego sum ...!" Subito uerbo hoc tranquilla quierunt

Aequora nec quisquam flatus uestigia pressit.

Attonitis riguere comae, timor ingruit ingens,

35

Vt uidere repens ea tot mutata potenti

Imperio, quae non naturae legibus haerent.

 

Postquam facta quies pelago et fragor excidit omnis,

Spumifero insurgunt et caerula remige uerrunt,

Defessi ad fines Arabum ac deserta Gerasae

40

Littora deueniunt, et sol iuga summa Galaad

Exoriens primo radiis accensa tenebat.