Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 5

5.

At deserta petit Christus loca montis et altum

Conscendit cliui dorso pendente cacumen.

Hic uacat officio orandi speculandaque uoluit

In se uerba, fluit lachrymis et pectore feruet.

5

Vndique mox adeunt turbae glomerantque trahuntque

Impulsum precibus uotisque sequacibus urgent.

Ille uiae ductor uicinam tendit ad urbem,

Qua Galilaea uigil stabat super oppida custos,

Centum militibus Romano nomine princeps.

10

Languebat cuius moesta et puer arce iacebat

Perdita confractus laetali uiscera morbo.

Hic postquam magnum uenientis nomen Iesu

Audiit, extemplo ueteres accersit Apellas

Hisque ait: "Ite citi, orantes haec dicite Regi:

15

O rex, qui dator es uitae, cui laethifer Orcus

Tabificaeque trucis pestes famulantur Auerni,

Languida qui aeterna ui uerbi corpora sanas,

Ecce toro puer hic meus occubat aeger, acerbo

Funere confectus, laxis cui frigida membris

20

Est paralysis iners tremulos quassantibus artus

Febribus. Hinc animam uix sustinet ore dolentem.

Quare age, suppliciter tristes, rex magne, precamur,

Adsis huic, o uita, tuo te redde clienti,

Te tuus incolumi potiatur corpore seruus!"

25

Dixerat; haud illi tali parere recusant

Imperio. At iussi propere mandata facessunt.

Iamque propinquabat Christus comitante caterua,

Limina iamque urbis murosque et tecta subibat,

Quum missi agglomerant et iussa effantur Apellae

30

Annixique haerent precibusque hortantur et instant.

Tum benefacta uiri memorant et laudibus optant

Praemia digna suis, simul aequis passibus ibant

Laetantes: etenim Christus mox affore tempus

Pollicitus curam et pueri promisit habendam.

35

Rursus ad hoc alii ueniunt a principe missi,

Talibus orantes: "O qui uerbo omnia condis

Et regis imperio regnum sine fine beatum,

Ne mea uexeris, ne, tecta illabier hospes!

Non mea digna domus rege est et principe tanto.

40

Hinc ego dedignor tali qui munere fungar,

Qui coram praesens affari numina possim.

Sat mihi, dic tantum, puer ipse leuabitur atro

Funere, Tartareas mors et dolor ibit ad umbras.

En ego constituor domino qui praeside princeps

45

Militiae nostrae, puer et mea iussus obaudit

Imperia obsequioque obtemperat, ille recedit,

Ille uenit iussu nostro fitque omne quod illis

Impendo offitium, res hinc mea dicta sequuntur."

Talibus auditis Rex est miratus et acres

50

Intendens oculos uersa ceruice frequentes

In populos, illis haec uerba sequentibus infert:

"Quid potuit dici feruentius? Vllane cuiquam

Tanta fides quantam Romano in pectore cerno.

Hinc fore ut innumeri cedent in regna uocati,

55

Cum patribus superum coelesti sede recumbent;

Quattuor hi lati uenient a partibus orbis

Magnaque consurget gens alto a sanguine Iacob.

At regni soboles est eiicienda sub atra

Tartara, per caecam tenebrae exterioris abyssum,

60

Flent ubi deformes et strident dentibus umbrae.

Porro omni puer ille tuus langore leuetur:

Hoc fidei, Romane, tuae par suscipe munus!"

Hoc dicto illius fugit omnis corpore langor,

Dicto quo coelum, terram, quo quicquid ubique est

65

Protulit ex nihilo deus et mens omnia fecit.