Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 4

4.

Postquam conceptos a pectore triste nefandi

Consilium regis tetros Acheronte furores

Tartareo peperit, regem quibus aetheris alti

Appeteret ferro scelerata et morte necaret.

5

Decreto nimis audaci iussuque superbo

Imperat occidi sugentes ubera natos.

Bima solo allidens infra cunabula Bethlem.

Neu lactens ulla uiuus nutrice supersit.

Addit acerba fremens magis ac magis impia iussa

10

(Horrendum facinus) genitis orbare Rachelem,

Crudus Tartareum quos deferat ensis ad Orcum.

Quos uoret una dies. Exin se ferrea tollunt

Agmina carnificum et crudelia iussa facessunt.

Desaeuit fusus late sine nomine miles

15

Agmen in infantum turbaeque imbelle parentum.

Inuadunt matres, sugentes hubera natos

Diuellunt uitasque uorant mucrone recentes.

Ac ueluti cultis ubi plurima collibus arbos

Vere nouo gemmis et multis floribus albet

20

Spemque nouae frugis foetusque ostentat opimos;

Pestifer extemplo rutilo stetit aethere nimbus,

Intonuit coelum, tempestas ingruit atra

Insequiturque cauis e nubibus aereus hymber.

Sternit humum florum coma lactea, decidit omnis

25

Foetus et arborei moerent sine germine rami.

Haud secus armorum uis et malus irruit horror;

Decidit omnis honos maternis raptus ab ulnis

Lacteus et terram spargit cruor, impius ensis

Dat stragem, moestae plangunt sua pignora matres.

30

Aurea lugubres tollunt super astra querelas

Ploratusque graues et lamentabile carmen.

Vndique natorum conspersae sanguine matres

Discurrunt laniantque genas et uertice passos

Dilacerant crines. Sub acerbo uulnere tellus

35

Ingemit, omne super stupet improba uulnera coelum.

Non puer hac ullus, quem bina reuiserat aestas,

Cui fuit una dies, latuit de caede superstes.