Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 3

3.

Ecce sub aeria coeli regione cometes

Explicuit crinem longe flammasque comantes

Versus Idumaeam sacrataque culmina Bethlem.

Tresque duces magno comitatu equitante cometae

5

Signa sequebantur Bactris oriente relictis:

Qui Chaldaea regit pharetratae et Persidis arua,

Cuius odorati sunt mollia regna Sabaei.

Te quaerunt, te, parue puer, tibi magnus Olympus

Dat noua signa, ferunt magni tibi munera reges.

 

10

Mille uiros auro insignes et millia centum

Secum equites rex quisque trahit ...

 

...regemque petunt regemque requirunt

Iudaeo natum regno sceptrisque paternis,

Quoi pia dona ferunt ostensaque signa fatentur.

15

At formido repens ui magna pectus adorta est

Regis Idumaei et concursibus atria turbat.

Ille ferox tantoque anceps in turbine sacrum

Concilium uocat et doctos ignarus Apellas

Consulit. Ast illi referunt: "Dabit Ephrata Iudae,

20

Bethlem, terra dei, regali e sanguine Christum,

Qui regat Israel, dux inclytus. Ecce tot annis

Coelestis uates praedixerat ante Michaeas."

 

Ipsi iter incoeptum peragunt urbemque subibant

Conspicui cultu regali uestis et auri.

25

Dux uero coelo, rutilanti crine cometes,

Sistit iter natique dei cunacula monstrat.

Haec super Annaeis iuxta praesepe sedebat

Laeta coruscanti diuina luce sub antro

Mulcebatque manu puerum cunisque levabat.

30

Huc densae agglomerant acies frenisque premuntur

Quadrupedes, tellus pedibus pulsata remugit

Et stipata tremit peditumque equitumque cateruis.

Desiliunt dorsis equites nixusque ministris

Excipitur rex quisque suis et dona parari

35

Depromique iubet amplissima munera Christo.

Ipsi ad speluncam tendunt stipante caterua,

Intextis gemma trabeis auroque superbo

Induti, sceptrum et diadema insigne gerentes.

Vtque cauae penitus subiere crepidinis antrum,

40

Immortale iubar patrii splendoris et ingens

Lux adaperta dei est et sole micantior infans

Et mater ueneranda suo laetissima nato.

 

Obstupuere duces pallentique ore retrorsum

Subtraxere pedes penitusque ablata recessit

45

Lux oculis animisque repens absorpta potestas.

Quod ni ferret opem subitam puer ipse uidendo,

Efflassent animas extincto lumine reges.

Verum ubi lux oculis, animis quoque reddita lux est,

Incuruantur humi lapsi pronique reflectunt

50

Genua, procumbunt numenque infantis adorant.

Munera dehinc promunt, quae sors diuinitus ollis

Prima tulit, manibus quae prima oblata fuerunt

Quaeque fatebantur regemque hominemque deumque.

Nempe haec dona dabant et mystica munera Christo,

55

Autumno quae castus Arabs e cortice pingui

Decutit in syluis purissima tura Sabaeis,

Et stactim pinguis myrrhae, quae sponte retorto

Caudice desudat cultisue excisa satiuis.

Et pondus solidum tereti uectigal in auro.

60

Exposuere duces postquam sua munera laeti.

Indulgent animis et denique corpora curant

Admonitique uiam somno per deuia carpunt.

Ne Solymam repetant neu moenia dira reuisant.