Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 2

2.

Exultet coelum, tellus laetetur et antrum

Gaudeat infernum manesque Acheronte trahendi!

Ecce diu optatus coelestis prodiit infans,

Quo duplex natura coit, quo panditur orbi

5

Lux, uia, uita, salus, uerax deus atque homo, Christus!

Hunc simul excepit deiectum stramine uili

Tellus, plorantem et trepidantem mater adorat,

Velauitque artus teneros et lactea mammis

Ora suis fouit; non mollibus inclyta cunis

10

Membra reponuntur, sed stratum ignobile gramen

Et praesepe fuit, nec frigora repulit ignis,

Sed bos quique gelu muli pater horret asellus

Dant fotum tepida spirantes nare uapores.

Foelix paupertas luxuque beatior omni

15

Iudice facta deo, patiens calcauit egestas

Diuitias, magno cecidit subiecta triumpho

Gloria uilis opum tumidique superbia fastus.