Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 1

1.

Bis genitum Regem, diuina humanaque pandam

Concilia et causas, quibus utraque germen in unum

Virgineo natura sinu permista coiuit:

Altera largita est uitam, mortem altera passa est.

5

Spiritus omniparens, triplicis concordia regni

Et Patris et Nati non enarrabilis ardor,

Pande uiam uati celsoque allapsus Olympo

Grata salutiferi memora cunabula Christi!

Tempus erat Pacis, quo numine plena tumeret

10

Diua parens coeloque salus descenderet alto,

Quom Pater haec Nato superis in sedibus infit:

"Vnica, nate, mihi soboles, prius aedita cunctis

Coelitibus, prius astriferos quam Coelifer axes

Volueret, aeterno deus es mihi natus ab aeuo.

15

Vna qui mecum coelesti uiuis in aula

Filius aequalis: Pater unum, Filius unum,

Spirat uterque parem, tribus una potentia nobis,

Maiestas est una tribus; deus unus in omnes

Aetherios tractus et mundum fusus in omnem,

20

Quique est immenso semper sibi notus ab aeuo..."