10. ad pontificem
Haec tibi dudum reverenter, alme
Pontifex, tentis fidibus Camoena
Nescioquoddam meditata gestit
Ludere carmen,
5
Quod licet forsan minimum severis
Auribus par sit, tamen iis levamen
Mentis haud ab re fuerit iocosis
Sumere rebus,
Atque nonnunquam variante crebris
10
Eximi curis vice, dum laboras
Pondere ex tanto super ipse sancta
Relligione.
Vt solet nusquam renuisse nidos
Dives in summis domibus lacunar,
15
Quos humo fingens modica sub illis
Aptat hirundo,
Sic gravis laudum tua tot supellex
Haud opes vatis tenues pusilli
Spernat, admittens operosa promptae
20
Munera vocis,
Quae, velut magnos studiosa quondam
Cura formicae cumulus oberrat,
Mox cavo lecti sibi farris arcto
Condit acervum,
25
Laeta sic campos tua per patentis
Quaeque delibans benefacta passim,
Vt potest, solers opus hoc ad unum
Vndique confert:
Non enim vox haec alio secat spem
30
Credula, spem, quae miseros abunde
Sola mortales fovet et fovebit
Tempus in omne.
Vna de cunctis simul ac in imo
Pyxidis fundo residens inhaesit,
35
Omne dum virus scelerum ac laborum
Spargitur orbi.
O vigil semper nimium Prometheu,
Qui Iovis munus sapiens et ipsum
Nuncium, quanvis facilem puellam,
40
Te procul aufers!
Nec sinis nos ut minimo coacta
Vase perturbet series malorum,
Illud imprudens nisi frater aegra
Mente recludat.
45
O levi quantum fatuoque semper
Praestitit prudens; quid enim relictum
Iam foret nobis, nisi blanda nunc spes
Vna supersit?
Sive sic divi voluere sive
50
Restitit casu, tamen haec aperto
Calle mortalem poterat soluta
Linquere coetum.
Nunc iter quando miserans morata est,
Sive quis laetum cupiat quid, ullo
55
Seu metu tristi teneatur, acrem
Sive dolorem
Perferat quisquam, vario medetur
Omnibus cultu, modo mox putemus
Cuncta praesenti meliora cursu
60
Affore nobis.
Quin et iis, quorum superi benignae
Summa fortunae propius tuentur,
Spondet haec quanquam nihil ipsa possit
Addere maius.
65
Sed nihil tandem magis ac inanes
Arte solatur propria labores,
Dulcibus docta illecebris opertum
Ducere finem.
Haec mihi primum facilis favensque
70
Suasit, ut parvam tibi iam dicarem
Hanc lyram, et siquid foret huius unquam
Nobile vocis.
Haec per acclivem tenuemque raptans
Semitam ascensuque trahens anhelum,
75
Alta Parnassi superare cogit
Culmina collis.
Haec alit vires, quibus et minutos
Spernerem rivos, et avens adire
Te mihi plenum auxiliante fontem
80
Niterer uno.