Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 3, 8

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


8. in eodem plausu: resisti posse fato prudentia principis,
siquid sydera, ut vates ferunt, minantur

Valete pestes intimae motalium

Extrema vitae fraus scelusque vulnera!

Abite cuncta maximam in malam crucem!

Redite virtus ac honestas prospero

5

Gradu, beatum centies consortium!

O ne minentur amplius vates male,

Saevire cessent iam maligna sydera!

Quid tam sceleste, coelites, admisimus,

Vt tot supersint iugibus malis mala?

10

Non vestra iam nos respicit clementia,

Quae sola labe pro gravi praeponderet?

Atqui favendi spem dedistis optimam

Electione Patris hac Summi data,

Qui dum gubernet, arceat nobis procul

15

Quaecumque ferre sors iniqua quiverit,

Vt pastor aequus curat ac servat gregem

Sibi relictum, dux ut abscedit prior.

Laetentur omnes ergo, praesertim boni,

Speret bonarum cultor omnis artium

20

Rerumque cultus augeatur omnium.

Iam cuncta nanque prospere tanti dabit

Fato resistens Principis prudentia.