Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 3, 6

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


6. in eodem plausu:
tres summas virtutes ad triumphum invitat,
quo vincula pravitati iniiciuntur
atque eadem in servitutem deducitur;
carmen ex solis iambis

Serena veste candida nitens veni

Piis vocata supplicum Fides modis,

Opem tuis fer ac tuere deditos

Tibi benigna, Caritasque prodeas

5

Simul calente prosecuta spiritu,

Nec excitata Spes moreris amplius,

Tuo sed ipsa caeteras gradu premas.

Triumphus ecce iam paratur elegans

Quibusque vestra qui instituta diligunt;

10

Sequetur omnis hunc chorus fidelium,

Amantium omnis, omnis et foventium

Cor insidente spe; sequetur expetens

Honesta quisquis improbum scelus fugat.

Trophaei at ipse Pontifex videbitur

15

Locum tenere, parte qua micans decus

Honore complet omnium gravissimo,

Virensque laurus ac oliva vertici

Sacro revincta gloriae satis datum

Superque prorsus approbabit omnibus;

20

Dolusque frausque pravitasque vincula

Ferent et ante currum agentur, et gravi

Prementur usque servitute pessima.