3. in eodem plausu: cessaturam syderum malignitatem,
quam vates minantur, principis pii gubernatione;
carmen ex solis iambis
Minantur astra quid tot imminentia?
Famemne, bellave, aeremve morbidum?
An esse cuncta sic maligna credimus,
Vt ulla prorsus haud queat benignitas
5
Iovis iuvare vel favere Cypridis?
Nihilque coetus orbis addet ultimi
Favoris? Atque nos relinquet invidens
Faventium illa vis suprema syderum?
Quid, heu, cavere cogitent homunculi,
10
Quod imminere fata cuncta destinent?
Dedit sed ipse Principem polus pium
Secusque forte res minata habebitur.
Eo ferentur imperante rectius
Iniquitate siqua victa temporum
15
Gradu labare de priore coeperant;
Eo regetur imperante iustius
Id omne, cuius ipse iam potens, tenet
Vicem suapte vi moventis omnia.
Redibit ergo seculum, quod antea
20
Semel fuisse fabulantur aureum;
Vigebit omne protinus bonum, simul
Scelus potenter aequitas fugaverit,
Nec ulla nos tot impiis pios malis
Premet levata syderum malignitas.