2. ad Iulium II pontificem maximum:
in communi omnium summi eiusdem
pontificatus plausu gratulatio
Secunde Iuli pontifex sanctissime,
Optate cunctis gentibus diu pater,
Electe summo nunc iubente coelitum
Patrumque votis omnium faventibus,
5
Iam quisque pro se gratulantes offerunt
Tibi quod esse deditae signum queat
Mentis. Potentes urbium volentium
Rerumque firma publicarum pectora,
Legationibus datis frequentibus,
10
Spondent, fidemque dedicant laeti suam
Tanquam daturi prodeant maius nihil.
At qui minori sorte victum temperant,
Omnes opellam pollicentur uberem,
Praestare qualem diligens virtus potest,
15
Quos, ut tuorum scripseris semel gregi,
Dignere laeto contueri lumine.
Spe cuius ultro motus ipse gratiae
Ausim reposti collis ad cacumina
Repens, anhelans ac laborans tendere,
20
Vbi sorores floribus sertum novem
Texunt micantibus aemulisque syderum,
Quod inde mecum deferens tibi sacrum
Pergam superbis dedicare postibus
Templi, quod ulnis sustines unus tuis.
25
Ne prorsus ergo seduli munusculum
Vatis, pusillum sit licet, despexeris:
Nec ille nanque, cuius hic vicem geris,
Rerum supernus fabricator omnium
Terris inhabitans parvulos contempserat.