Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 32

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


32. ad librum: ex solis iambis carmen

Libelle, mente sobria mihi sate

Mihique habende pignoris loco pii,

Tibi perenne posteris decus precor,

Ratum benigna quod Camoena fecerit;

5

Legaris ergo quandiu magis queas,

Et aequa semper inde fama personet,

Adhucque vate, si licet, superstite,

Virum per ora saepe docta prodeas.

Avere munus aut vovere grandius

10

Nec ipse sanus et pudens quidem velim,

Darive maius hoc tibi potest nihil.