Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 30

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


30. ad Leonardum Portum et N. Angaranum vicentinos:
nonnulla platonicae disciplinae de immortali mente insuperque
de ea parte animae, in qua perturbationes existunt

Isthinc reversus saepe mecum cogito

Quam me benigne vestrum uterque acceperit,

Amice Porci et Angarane candide,

Quam vos libenter ipse contra viserim

5

Et multa nostrum quae fuere gaudia:

Dies ut omnis invicem gratissime

Et pene noctes colloquendo duximus;

Legistis ut mi plura, quae faventibus

Musis adusque posteros nomen dabunt;

10

Non nulla vobis ut vicissim protuli,

Audistis ipsi quae benignis auribus;

Vt quosque me tunc alloqui doctissimos

Fecistis omnesque arte quavis praeditos

Videre, vel siquid fuerat illis manu

15

Perfectum opus docta, vel urbis inclytae

Perenne siquid et fabre factum foret.

Mens igitur ad vos saepe, quae potest, redit;

Vagatur illa nanque quo vult libera.

Si vultis huius proferam causam boni,

20

Solum quod inter mala datum est mortalibus.

Immunis haec nam lege cum foret necis,

Nec labe molis inquinata sordidae,

Sic ipsa summo constituta principi,

Cepere divi tum bonam primum boni,

25

Eique circum mox dedere putridum et

Mortale corpus, addito quoque altero

Animae caduco genere, cuius in sinu

Affectus omnis incubaret conditus.

Hic nam voluptas est, malorum maxima

30

Esca, et dolor qui revocat atque detinet

Vi aestuque mortales ab officio procul.

Audacia est quoque et metus, leves duo

Temerariique consulentes perperam.

Infrenis ira spesque inanis non abest,

35

Quarum furore cuncta percit altera

Mentisque tollit acre iudicium bonae,

At altera animi subruit constantiam,

Dum nos subinde credulos nimis facit.

His ergo, Amoreque cuncta qui vincit, simul

40

Sensuve qui ratione procul est, spiritum

Circunferentes condidere obnoxium

Morti, sed ipso puriorem corpore,

Divina quo mens arctiore vinculo

Haereret aegro colligata corpori.

45

Sed ne propinquo tangeret mortalitas

Puram perennem vividam tamen situ,

Dispescuere singulis illas locis

Caputque collo segregantes pectori

Animae genus mortale sub praecordiis,

50

Mentem supremo collocarunt vertice,

Vbi suopte haec usque motu concita

Quocunque pernix advolat, nec temporis

Loci vel ulla intercapedo fit morae

Quin una ubique et semper adsit libera

55

Formasque in omnis, ut velit, se transferat.

Ni fallor, haec sunt dogmatis platonici

Exempta vobis inde quam brevissime,

Legenda studio promptiore forsitan,

Auctore quo sunt grandiore prodita.