29. ad Hieronymum Bononium
Ride, Bononi, quaeso, si sapis, ride;
Nam rideo ego, ridere cui nefas esset,
Sentire si, quae vulgus assolet, vellem.
Mirere nec tu, si fidem mihi frangit
5
Qui stare promissis nequit, nec haerere
Diu suismet consonans potest dictis.
Istius esse hunc ordinis scias morem
Vt alterum ore, pectore alterum gestent,
Nec idem ut loquantur sentiantque idem curent,
10
Sed cuncta semper perfide his loqui par sit
Et facere, ut est genus hominum id quidem nequam
Quod iam Lycaon hic reliquit, excedens
Pio virorum versus in lupum coetu.
Ride ergo, et aeque rideant amici omne,
15
Sed risus hic mortalium petat casus
Curasque inanes exagitet, et irridens
Hoc, quicquid est, quod sic probamus insani,
Id omne mecum ducito nihil sanus.