28. prosopopeia de amore conquerentis:
scazon ex iambis solis
Eris ne, carnifex Amor, satur nostri
Cruoris unquam? An improbas manus semper
Movebis? Atque saucium hoc iecur tantum
Pates iniquus, et memor parum iuris
5
Quod arma nequis inferat iubet capto?
Tibi frequenter heu manum dedi victus
Et ulcus ipse millies revelavi
Vbique putre redditum die longa.
Nec ulla lenit id medela, nullumque
10
Levamen intus ardor excitus sentit,
Sed uror usque, nec satis tibi visum
Ferire pectus impio probum ferro,
At uris, ignis admovens faces diri.
Fero tamen libenter haec miser cuncta
15
Volensque; credat hoc quis? Et fovens ignem
In igne versor, ut feram ferunt quandam
Camino inesse saepe nec pati ignito,
Sed inter ire, quo magis queat, flammas.