Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 24

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


24. ad Danielem Rhenerium:
in lupum, id est in fati violentiam

Rheneri, oberrans his oves agris lupus

Immanis aufert clanculum pastoribus

Praedam frequenter; saepe vi rapit quoque

Dorso reponens, iis vel inspectantibus.

5

Sic omne miserum devorat passim pecus,

Sititque semper sanguinem, et perit fame.

Apud fluenta limpidi nuper Silis

Alebat agnam Ligdus addictam mihi,

Quae spes futuri postmodum gregis foret.

10

Hanc ille satagens capere clam primum parat.

Sed postquam id incassum agere se lusus videt,

Cunctis adortus viribus parvam rapit,

Clamante frustra prodit gregis duce.

Agrestis omnis tum iuventus horruit,

15

Ligdum miserta meque, qui tanta cito

Spe sic ceciderim. At ipse perculsus gravi

Casu ac peculi protinus mei memor,

Ne rabida in ora negligens id quoque darem,

Repente solitas ardui sedes iugi

20

Scandens quietis pristinae specum peto.

Ibi ad scatentis rivulum lymphae sacrum

Nymphis recessus abditos amantibus

Secure in altis montibus pascens pecus

Spem solor acri tibiae vanam sono,

25

Contentus aequa sorte, quam paraverit

Contemptor animus sobrio meus mihi

Cum desit aeque sitque mi super nihil,

Frugi ferente sic utrunque copia.