Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 23

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


23. Charon et Nelphus

Charon

"Atat, quis hic est, qui ratem premit tantus

Forosque solus occupat iacens cunctos

Opertus armis et manu tenens hastam?

Hem stertit, hui, quid hoc? Nec attigit Lethen

5

Soporis atque oblivionis infernae

Fontem perennem. Ah, nosco: dormit, ac nondum

Vitae peregit semitam datam fatis.

At excitandus protinus mihi somno est,

Ne cymba fluctuet. Sed heus, quid hoc? Heus tu,

10

Quid? Excitari non potest, tamen stertit.

Adhibenda vis hic maior est, dolo nanque

Isthuc peractum, et casside hac mihi primum

Caput levandum. Proh triplex canis rictus,

Quam gravis odor, quanque efficax inest virtus!

15

Nam pene me incautum et sopor malus cepit.

Ponenda teres est quoque sudes manu, nequid

Ferociter faciat et impie ignarus,

Vertendus et faselus optime ad littus;

Hic qui marathron dicitur frutex Graiis

20

Carpetur atrum virus hoc mihi contra.

Pervenimus sed o iam, et egimus cuncta,

Quae oportet: is nanque experrectus assurgit

Minaxque comparem lacessit audacter.

Sed est rogandus, edat ut rei causam,

25

Armatus huc cur venit et soporatus.

Heus tu. Tibi iterum dico, quis es? Et unde huc te?"

Nelphus

"Agone certo. Nomen est mihi Nelphus.

Fortissimum et saevum modo virum stravi.

Nunc alterum expositum super dabo pessum."

Charon

30

"Pessum dabis quem?"

Nelphus

                                             "Qui stat en procul contra."

Charon

"Nihil est, ineptis, o fatue."

Nelphus

                                                    "Nihil? Garris!

Expectat alter, quem tibi statim primo

Ictu reponam media harena. At accedit,

Et calcar ego subdo. Sed heu miser, cassis

35

Vbi est? Vbi equus? Vbi hasta? Quo feror praeceps?

Vbi certo? Nullus e meis adest, omnes

Liquere miserum me, nec ubi siem novi."

Charon

"Resipisce. Et ede, quae egeris, mihi primum.

Ego caetera ipse postea, ut scias, faxo."

Nelphus

40

"Apud vetusti Antenoris probas sedes

Equestris agitur ludus; inde ego victor

Excedo, nec quo venerim huc modo gnarus.

Ni forte, quod mihi accidisse Veronae

Constat, doloso nunc sopore pertentor.

45

Nam illhic equo dum sedeo, brachio insertans

Hastam trabalem, me repente vis omnis

Adeo relinquit, medio ut in foro starem

Immotus. Aiebant bibisse me diri

Potens stuporis poculum gravis succi.

50

Tantum malignae pravitas potest mentis."

Charon

"Paulum morare, arcana dum fero verba,

Et pulvere inscribo haec Stygis deo signa:

Mox audies, tibi accidere qui casus."

Nelphus

"Moror tibique accommodo libens aurem."

Charon

55

"Miserandus, nec minus senex honorate,

Nam vera narras, et quidem fores victor

Obstaret invida nisi fraus tibi, ni nunc

Saeviret in te qui malus dolus quondam,

Quanvis id haustu, hoc nunc odore patratum est.

60

Nam cassis intus spongia madet circum

Tetro cicutae vel papaveris succo

Infecta et aliis, quis inest sopor, rebus.

Vereorque ne iam ulterius id malum serpat,

Fatalis offert nam via hinc tibi sese

65

Et fila properant diripere colo Parcae.

Solamen accipe hoc gravis tamen fati:

Nam capiet omnes mox dolor tui tristis;

Euganeus ipse vel Venetus erit praesens

Spectator et moesta efferent domo funus

70

Honore quanto militem decet summum.

At grata Tarvisium patria tibi ponet

Carmen, quod edet elegans tuus civis;

Te promptus inter Hectoras Charon sistam."

Nelphus

"Quam dura conditio sit haec mortalium

75

Qui mi supersunt viderint,

Humanus ad quos scilicet spectat labor

Quibusque casus imminet,

Alter ut agat vexetque semper hos malis,

Bonis at alter auferat.

80

Nos indecore quando nec peregimus

Vitam, perisse sic iuvet.

Propelle lintrem quo velis iam nunc, Charon,

Meque inter umbras colloca.

Tellure corpus conditum relinquimus

85

Manesque cymbam scandimus."

Charon

"Sat est: ades virtute, nam latos procul

Fortissimorum principum campos vides

Quos inter esse et ludere dabitur tibi.

Tenebit et te cura, quae quondam fuit,

90

Equorum et armorum, simulque gratia

Sequetur eadem. Tu modo non horreas

Vultus minaces, impetu qui te fero

Pavere cogent protinus, novum hospitem,

Quousque de te fecerint periculum

95

An inter ipsos dignus admitti venis.

Tu perge contra, nec leves umbras time,

Quae tangere haud te quippe, nec tangi queunt."

Nelphus

"Ludunt inanes ergo sic imagines?

Et fulgor armorum nitet?

100

Errantque passim prata per, et agros equi

Laeto soluti in gramine?

O me beatum, si locus detur mihi

Vel inter hos novissimus.

Nam satius est ita esse summorum infimum,

105

Quam generis infimi caput."

Charon

"Sic est, sapis nam, et ego quod annumeror deis,

Malim subigere sutilem hanc conto ratem,

Quam rex caducis praefici mortalibus."

Nelphus

"At ipse quanvis laeter addi viris,

110

Peperere qui quondam sibi

Et patriae quoque splendidum factis decus,

Repetere superos nunc tamen

Illhicque quam vis perpeti sortem velim,

Vobisque regnum hoc linquere,

115

Et quicquid est quo sic superbe vos nimis

Inaniterque extollitis."

Charon

"Adhuc relictis inquinatus sordibus

Humana sapis et loqueris, ac nondum miser

Purgatus induis alterum vitae modum.

120

Divina sed cum poteris animo consequi

Conferreque humanis, statim illorum tibi

Intercapedo sic patebit eminens,

Vt inter illa protinus, quae sunt nihil,

Et quae perennant usque distat maxime,

125

Quod nanque retro dixeram, non laedere,

Laedi nec ipsos inferos, sic accipe:

Nullis eos periculis obnoxios,

Nullis subesse, qui boni, laboribus:

Sed esse vere, quando nec pati queunt,

130

Nec interire, nec labare quippiam,

Aevo perenni cum fruantur et polo

Astrisque semper prosperum micantibus.

Nec esse scito vos, videri sed modo.

Nam qui potestis esse, qui sic perpete

135

Fluore habitis semper? Etenim dicier

Id esse vere, quod manet, solum potest.

Aeterna sunt quae sunt. Ad horum caetera

Responsum abesse, nec esse, vere dixeris.

Huc ergo cum applicatis, id, quod erat putre,

140

Primo relinquitis: merita dehinc gnaviter

Pensantur aequa lance danturque omnibus

Felicitatis aut miseriae praemia."

Nelphus

"Miranda narras, et tibi grates ago

Errore quod levaveris

145

Me, cui beatas ut adeam sedes volens

Sermone sancto suaseris.

At dum locutus optima haec pergis, prope

Iam littus ecce venimus.

Et, ut vetusto dicitur proverbio,

150

Vector facetus est comes,

Longam paludis semitam fefellimus

His adlocutionibus."

Charon

"Descede, quo te nobilis fati decus

Ducit superbum heroas inter optimos.

155

Redibo reliquas ipse ad umbras protinus,

Quae me morantur transiturae; tu vale."

Nelphus

"Ita faciam, ut iubes, lubens. Et tu quoque,

Nostri memor, Charon, vale."