Giovanni Pico della Mirandola carmina, 7

7. ad Deum deprecatio, ut bella tollat,
quae per totam fremunt Italiam

O pater, aeterno qui saecula volvis ab aevo,

Qui coeli moderaris habenas,

Tu non Dicteo crevisti parvus in antro,

Vt vana est mentita vetustas.

5

Tu semper magnus, non permutabilis, altus,

Maximus, integer omnipotensque.

Tu mortale genus, coelum Titaniaque astra

Cunctaque verbo fatus es uno:

Quae convexa colunt coeli, quae pallida Ditis

10

Regna tenent sub nocte profunda,

Quae terras habitant, quae lubrica in aequore vivunt,

Quae vaga ceruleum aera complent.

Respice, si intactae pia diligis ubera matris,

Perque tuum non fabile nomen,

15

Respice praesenti perituras numine gentes,

Quas bello Mars conficit acri.

Omnia vastantur, ferrum omnia corripit, omne

Iam latus Ausoniae fremit armis.

Iam gemit et nimio sub pondere cymba fatiscit

20

Quae Stygium amnem transvehit umbras.

Nos tua progenies, nostri miserere furoris.

In melius tot verte tumultus.

Et tu, Fortuna qui nunc meliore triumphas,

Parce tuas extollere cristas.

25

Cui nunc illa favet, cras adversatur eidem:

Instabilis dea statque fugitque.

O quantas hominum strages, heu flenda ruinis,

Moenia quot, quot quassa iacebunt.

Quot video ruere ex alto, quot regna, quot amnes

30

Mutare undas sanguine tetro.

Tu pius arcanas pater horum illabere mentes,

Iungant coesa foedera porca.