21. ad Chrysillam:
eam esse caeteris virginibus exemplar
quod ipsae sequantur
Micare sicui non videntur sydera,
Nitere nec Phoebi soror,
Forsan nec illi Phoebus ipse fulserit,
Per quem renident omnia.
5
Cui tu venustis non videris moribus
Ornata supra caeteras,
Hic non, Chrysilla, quid modus sit, quid pudor,
Nec quid venustas noverit.
Exemplar esse ne moreris omnibus,
10
Nec se morentur caeterae,
Quin te sequantur eminens coelestium
Munus datum mortalibus.
Vt una coelo graditur e tribus dea
Quae Paride praestat iudice,
15
Illamque divae circuunt, volentibus
Iunone sic et Pallade,
Sic multa te sequentium semper cohors
Circunferatur virginum,
Decusque de te tale faustum contrahant,
20
E Venere quale sydera.