20. ad Bononium et Pancratium Pyruchinum:
tris superiores odas, si non sententia, convenire saltem inter se,
quod solo pede iambo constent, praeter ultimam,
quae postrema sede habet spondeum, ut sit scazon
At haec, Bononi, quae legis, tibi forsan
Videntur et Pancratio viro docto
Pugnare prima fronte, quod senex dicat,
Negetque non tantum puer sed, audacter
5
Fortasse et impudens nimis, loqui contra
Conetur atque consulentis illudat
Voci superbus et sibi magis credat;
Videatur at contra ita senex ineptire,
In amore puero ut praeferat levis sese,
10
Siccum virenti, ineptum idoneo prorsus.
Verum solere multa sic simul stare
Vos non negabitis, remota quae primum
Cum sint, olescunt invicem et ferunt unum.
Sic ipse magnus orbis, ut potest, unus
15
Apparet e contrariis satus multis.
Hoc et trimetri nunc sibi mei poscunt,
Sententiis qui protulere diversis
Vnum quod extet consonetque idem, tantum
Introspicere siqui abditum velint sensum;
20
Quod si assequuntur re minus, pedis saltem
Virtute praestant, nanque iambus iis unus
Per omne rite cursitat celer carmen;
In calce fessus claudicet nisi scazon.